Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 587


Qualiter ordinandae sunt acies, si debeamus contra
hostes vel contra adversarios dimicare.
Cap. XII.

Postquam diximus sub quo continetur operatio bellica,
et quibus regionibus sunt meliores pugnantes
et est quibus artibus sunt meliores bellicosi: declaravimus
etiam qualiter in exercitu construendae sunt munitiones
et castra, et quae sunt consideranda si debeat publica
pugna committi, et quibus cautelis abundare decet
bellorum ducem ne suus exercitus laedatur in via quantum
ad campestrum bellum. Nihil (ut videtur) ulterius
dicere restat, nisi ut doceamus ordinare acies, percutere
adversarios, et invadere hostes. Prius tamen dicemus de
ordine acierum. Si enim ordo servetur in ipsa acie, non
modicum valet ad pugnam. Nam, ut ait Vegetius, nisi bellantes
sint ordinati, et occupent debitum spatium, bene
pugnare non poterunt. Nam si nimis sunt constricti, impediuntur
ne alios percutere possint. Si vero nimis rari et interlucentes,
aditum praestant hostibus ut facilius devincantur.
Servare autem debitum ordinem in acie ut equites
et pedites suam aciem servent, non sine magno exercitio
fieri potest. Qui igitur in tempore aliquo vult bellare,
per diuturna tempora debet exercitare pugnatores
ad servandam debitum ordinem, et ad faciendum ea quae
requiruntur in bello. Modus autem, per quem pugnatores
huiusmodi ordinem servare discunt, est, ut frequenter tam
equites quam pedites ducantur ad campos. Et ille qui est
exercitatus in bellis, et qui debet equitibus vel peditibus
esse praepositus, primo debet equites et pedites linealiter
dipsonere ita ut seriatim maneant, et aequaliter a se invicem
distent secudnum distantiam quam requirit acies
equestris vel pedestris. Postea praecipere debet ut duplicent

Torna all'inizio