Lotharius cardinalis (Innocentius III): De miseria humane conditionis

Pag 22


sed fortuna servos constituit. Servus cogitur pati et
nemo sinitur compati, dolere compellitur et nemo condolere
permittitur. Sic ipse non suus est ut nemo sit sibi. Miseri qui
castra secuntur, quia miserum est «aliena vivere quadra».
(2) Dominus autem si crudelis est, oportet vereri propter
nequitiam subiectorum; si mitis est, contingit illum contempni
propter insolentiam subiectorum. Severum ergo metus
affligit, mansuetum vilitas parvipendit; nam crudelitas
parit odium et familiaritas parit contemptum: familiaris enim
cura fatigat et domestica sollicitudo molestat. Oportet enim
semper esse paratum, ubique monitum, ut possit insidias
malignantium precavere, oppugnantium iniurias propulsare,
hostes conterere, cives tueri. Nec sufficit diei malitia sua,
sed dies diei laborem eructat et nox noctis sollicitudinem
indicat. Dies ergo laboriosi ducuntur et noctes expediuntur
insompnes.
XVII
De miseria continentis et coniugati.
(1) Si potest ignis non urere, potest caro non concupiscere,
quia quantumcunque pugnetur, nunquam Iebuseus
ille penitus expugnatur:
Naturam expellas furca, tamen usque recurret.
«Non omnes, inquit, capiunt verbum istud, sed qui potest
capere capiat». Unde cum Deus ipse de certis pontificalibus
indumentis iussisset ut Moyses Aaron et filios suos vestiret,
de solis feminalibus non precepit, sed ait ut ipsi feminalibus

Torna all'inizio