Salimbene de Adam: Cronica

Pag 221


illius. Item Iob XXXVI: Non te ergo superet ira, ut aliquem
opprimas, nec multitudo donorum inclinet te
. Item: Desine ab ira
et derelinque furorem; noli emulari ut maligneris
. Item Ecclesiastes
XI: Aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua.
Ideo nota quod, si homo resistere ire non posset, tot auctoritatibus
iram Deus non prohiberet. Ideo dicit beatus Iacobus, I:
Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum
et tardus ad iram. Ira enim viri iustitiam Dei non operatur
.
Ideo dicit Sapiens, Prover. XXVII: Grave est saxum, et onerosa
est arena, sed ira stulti utroque gravior. Ira non habet misericordiam
nec erumpens furor, et impetum concitati ferre quis poterit?

Item, super illud Prover. XII: Fatuus statim indicat iram suam,
dicit glosa: «Natura ire est ut prolata magis ferveat, occultata
languescat». Item Prover. XXVI: Qui imponit stulto silentium,
iras mitigat
. Imponere stulto silentium est non promovere eum
ad prelationis dignitatem, quia, sicut dicit Ecclesiastes X, est
malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis:
positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum.
Vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super
terram
. Hoc cotidie videmus fieri, quia aliquis preficitur, qui non
valet tres denarios, nisi illos haberet in ore, et hoc fit amore privato;
et alius, qui erit ydoneus et sufficiens, nullam poterit gratiam
invenire. Et hoc totum predixit Sapiens in Eccle. IX: Vidi
sub sole nec velocium esse cursum nec fortium bellum nec sapientium
panem nec doctorum divitias nec artificum gratiam, sed tempus
casumque in omnibus
.
De ira que conceditur, et de Moyse, qui legitur quater iratus.
De malis prelatis qui nunquam volunt a subditis satisfactionem recipere.

Notandum autem quod, iuxta Psalmistam et Apostolum, ira
conceditur, dummodo sol non occidat super iracundiam nostram.
Unde Apostolus, ad Ephe. IIII: Irascimini et nolite peccare. Sol
non occidat super iracundiam vestram
. Conceditur ergo ira que

Torna all'inizio