Iohannes Bonandree: Brevis introductio ad dictamen

Pag 20


quam causa exposcat', ne denique sit 'contra precepta, quod nichil
horum faciat, quorum causa exordia sunt inventa'.
26. FORMA BREVIS COMMEMORATIONIS FACTORUM ET OFFICIORUM
SCRIBENTIS
Non arroganter sed delectatione precipua recolit mea devotio obsequabiles
actus et opera sincere fidei, quibus vestram nobilitatem
semper excolui. Dubitationis ignara fiducia suasiva, quod in acceptione
vestri favoris gratum mea supplicatio sortietur effectum. Satis
enim et cetera.

27. FORMA EXPRESSIONIS INCOMODORUM ET DIFFICULTATUM
SCRIBENTIS
Ad laudem vestri nominis vestrique promotionem honoris in potestatem
Mediolani michi noviter evocato, necessitate edicta ut ante
aditionem regiminis ad honores provehar militares, incomodorum et
difficultatum pluralitas contradicit.

210




215




220



Torna all'inizio