Salimbene de Adam: Cronica

Pag 432


lectore. Fratres autem qui venerunt de Ianua fuerunt frater Henricus
de Bobio, cantor Ianuensis conventus et avunculus fratris
Guillielmi, processu temporis lectoris et ministri, et alius quidam,
cuius nomen memorie non occurrit. Hi instanter rogabant generalem
ut amore Dei fratres de conventu Ianuensi nec non et fratrem
Namtelmum, ministrum eorum, exaudire deberet. Tunc generalis,
qui in brevi tempore multa expedire sciebat (nam vir
consilii erat et semper habebat in promptu meditatum consilium),
fratri Stephano dixit: «Ecce littere, in quibus rogant me fratres
de Ianuensi conventu quod satisfaciam eis de uno bono lectore.
Quapropter, si placeret vobis ire illuc ad legendum, multum
haberem pro bono; et ego, cum illuc venero, mittam vos Romam».
Cui respondit frater Stephanus: «Pater, consolatorie et
libenter paratus sum obedire vobis». Cui generalis dixit: «Benedicaris
tu, fili, quia bene respondisti. Ibis ergo cum fratribus
istis, tu et socius tuus, et ego scribam ministro et fratribus illis
quod habeant te bene recommendatum». Et factum fuit ita.
De fratre Iohanne de Parma, generali ministro.
Post hec, cum recessimus a fratribus de Bellícadro, descendimus
navigio per Rodanum ad civitatem Arelatensem, que parum
a Terascone distabat. Et gavisi sunt fratres illi de generalis adventu,
quia homo erat boni exempli et magne edificationis. Quadam
autem die, cum solitarius esset generalis, accessi ad eum.
Et ecce supervenit socius meus, qui erat de Parma et dicebatur
frater Iohanninus de Ollis. Et dixit ministro: «Pater, faciatis ita
quod ego et frater Salimbene habeamus aureolam». Tunc generalis
ostendit vultum iocundum et dixit socio meo: «Et qualiter
possum facere quod habeatis aureolam?». Cui frater Iohanninus
respondit: «Dando nobis predicationis offitium». Tunc dixit
frater Iohannes, generalis minister: «In veritate, si essetis ambo
fratres mei germani, non habebitis aliter nisi per gladium examinis
habeatis». Tunc respondi et dixi socio meo, audiente ministro:
«Vade, vade cum tua aureola! Ego habui millesimo precedenti

Torna all'inizio