EXPOSITIO TEXTUS
«Manifestum est ex voluntate mala, tamquam ex arbore mala, fieri omnia opera
mala». Hoc dicit ad excludendum quamdam obiectionem ex verbis Domini
exortam, Matth. 7, 18: «Non potest arbor bona malos fructus facere»; ex quo
videtur sequi quod res bona causa mali esse non possit. - Sed dicendum, quod
arbor est causa proxima fructus; causa vero prima in genere illo est vel sol vel
terra; et causa prima est communis et bonis et malis arboribus, et bonis et
malis fructibus; ideo ipsa natura voluntatis, sicut causa prima, est principium
bonarum et malarum voluntatum, et bonorum et malorum exteriorum actuum,
una et eadem; sed voluntas mala, quae comparatur arbori, est causa mali actus
exterioris proxima, qui comparatur fructui.
«Ecce habes primam voluntatem boni mutabilis». Hoc non dicit, si Angelus primus
et homo non peccasset, quin alii sequentes peccare potuissent; sed quia ex
illis primis peccatis sequentia consecuta sunt.
«Ubi autem bonum non est, non potest esse corruptio». Hoc non est intelligendum
de bono quod per malum privatur, quia sic ratio sua non valeret: hoc enim
bonum ante adventum mali est; sed post adventum mali non remanet: sed intelligitur
de bono quod est subiectum mali, quod quidem corrumpitur, inquantum
debita perfectione privatur. Quod si esse desisteret, privari non posset; et ita
nec corrumpi.
«Naturalium sunt privationes bonorum». Hoc intelligendum est de bono naturali,
vel ad quod natura est ordinata, sicut gratia vel virtus; vel de ipsis habilitatibus
ad haec bona. Si enim intelligeretur de bonis naturalibus quae sunt de
esse naturae, vel naturam consequentes; sic falsum esset; quia talia bona post
peccatum integra manent, ut Dionysius dicit.
«Illa dialecticorum regula deficit qua dicunt, nulli rei duo simul inesse contraria».
Quomodo deficiat, et quomodo non, dictum est. Sed secundum intellectum
quo proponitur ut regula, nunquam deficit; quamvis aliquo modo deficiat in
bono et malo, quo non deficit in aliis contrariis quae speciales formas designant,
ut dictum est.
«De ipsis rebus quibus homines mali sunt»; idest de peccatis, quae etiam,
inquantum res sunt, bonitatem quamdam habent; sed inquantum deficiunt, mala
sunt.
|
|