Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 132


constituit, qui secum in ipsa duxit totam gentem suam necnon
et totam gentem Achillis, Mirmidones uidelicet bellicosos. Achilles
enim eo die non processit ad bellum, cum in tentorio suo maneret,
faciens de quibusdam suis uulneribus se curare. Erat enim iste
Patroclus vir nobilis et dux a suorum progenitorum stirpe productus,
clarus moribus et multis diuiciis opulentus, quem Achilles in tanta
sibi amicitie confederacione constrinxerat quod amborum anima et
spiritus vnus erat, et quod erat vnius eorum alterius totum erat.
Secunde autem preposuit aciei regem Merionem et regem Ydumeneum,
in qua constituit tria milia militum et Menesteum,
Athenarum ducem, cum vniuersa gente sua bellicosa de Athenis.
Terciam autem aciem concessit regi Ascalafo et eius filio Phylimeno,
sub qua constituit vniuersam gentem Cumanorum, bellorum
expertam. Quartem uero aciem statuit sub ductu regis
Archelai et regis Prothenoris, et cum eis fuit fortissimus Seguridan
cum tota gente Boecie sub hac acie deputata. Quintam autem
aciem duxit Menelaus cum Spartencium gente sua, qui sui
regni regimini subiacebant. Sextam uero aciem rex Epistropus
et rex Celidis cum gente sua de prouincia Fodisis sub eorum
ductu duxerunt. Septimam autem aciem Thelamonius Ayax
duxit cum gente de sua prouincia Salemina, in cuius comitiua fuerunt
iiiior comites, Theseus videlicet, Amphimacus, Dorius, et
Polisarius. Octauam uero aciem duxit Thoas. Nonam autem
duxit Ayax Oleus. Decimam uero duxit rex Philotois. Vndecimam
autam duxerunt rex Ydumeneus et rex Merion. Duodecimam
uero duxit dux Nestor. Terciam decimam duxit rex Henes,
filius Mabentis. Xiiiiam duxit Vlixes. Xvam duxit rex Vmelius.

Torna all'inizio