ita bene loquentem. Nam alii ita recitaverant suum sermonem
sicut unum psalmum quem cordétenus didicissent. Et commendaverunt
fratrem Hugonem usque ad multa tempora et sermonem
suum, et totum Ordinem dilexerunt et in reverentia habuerunt
occasione ipsius.
Alio tempore audivi ipsum populo predicantem in provincia
Provincie iuxta Rodanum apud Tarascónem. Et fuerunt in illa
predicatione homines et mulieres de Tarascóne et de Belícadro,
que sunt duo nobilissima castra iuxta se posita, excepto quod
Rodanus dividit inter utrumque; et in quolibet castro est bonus
conventus fratrum Minorum. Fuerunt etiam in illa predicatione
de civitate Avignionis homines et mulieres et de civitate Arelatensi
similiter. Et dixit eis, ut audivi auribus meis, verba edificationis,
verba utilia, verba melliflua, verba salutifera. Et audiebatur
ab eis libenter sicut Iohannes Baptista, sicut homo Christus
Iesus, quia sicut prophetam eum habebant, dicentes quia hic
est vere propheta, qui venturus est in mundum, Io. VI. Non credunt
ista qui consimili gratia sunt privati. Non sine causa dictum fuit,
Eccli. XL4: Non est inventus similis illi, qui conservavit legem
Excelsi. Valde ridiculosum est si nolo credere quod aliquis sit
episcopus vel papa, quia ego non sum.
Quomodo frater Hugo convicit magistrum Rainerium Pisanum, qui se philosophum
esse dicebat.
Item in curia comitis Provincie erat quidam magister Rainerius,
natione Pisanus, qui se generalem philosophum esse dicebat;
et ita iudices et notarios atque medicos curie confundebat,
quod nullus ibi honorifice vivere poterat. Exposita itaque tribulatione
sua fratri Hugoni, rogaverunt ipsum ut eis dignaretur
succurrere atque ab adversario pessimo defensare. Quibus frater
Hugo dixit: «Ordinate cum comite in palatio disputationis diem,
et sint presentes cum comite milites et potentes, iudices et notarii
atque phisici, et disputate cum eo; et mittat pro me comes, et
ostendam et probabo ei quod ipse sit asinus, et celum sit sartago».
|
|