Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 183

Liber III


saepe fecisse, proptereaque debere nunc etiam nobis credere ostendemus. Item si rem ipsam a loco, a tempore, magnitudine, occasione, facultatibus et caeteris locis credibilem faciemus. Autoritatem comparabimus, si honestatem, virtutem, probitatem, doctrinam, gravitatem, modestiam in scribendo proferemus. Haec autem omnia tum fidem, tum autoritaem summam nobis apud omnes comparabunt, si nos vel aetas vel dignitas vel potentia vel hominum existimatio vel nostra doctrina vel vita commendabit. Haec quum fecerimus, paulatim ad causam ipsam vel apertius vel occultius, pro causae ipsius qualitate descendemus eiusque vel dignitatem vel iucunditatem vel utilitatem vel commoda vel laudem lectori proponemus: nosque de eius dignitate, salute, commodis, gloria semper sollicitos fuisse proptereaque nunc ad eum scribere dicemus. Atque hi in omni pene movendo (ne eadem saepius repetenda sint) communes exordium loci sunt. Ne tamen omnibus omnes, sed qui maxime necessarii videbuntur, singulis affectibus sunt accommodandi. Si qui erunt alicuius affectus proprii, suis locis dicentur: nunc ad amorem redeamus. Igitur quoniam amor aut in hominem aut in rem conferri potest, si amicum attrahere ad hominem

Torna all'inizio