Salimbene de Adam: Cronica

Pag 817


respondit dicens: «Nomen meum tale est. Iste vero est frater
Bertholdus, famosus et gratiosus ille predicator per quem Deus
tot mirabilia operatur». Cum autem castellanus talia audivisset,
statim prostravit se ad pedes fratris Bertholdi et amplexatus
et osculatus est eum. Insuper et rogavit eum ut amore Dei ipsum
predicantem audiret, quia ex multo tempore desiderabat ab eo
verbum salutis audire. Cui frater Bertholdus consensit hoc pacto,
quod omnes malefactores, quos secum habebat in castro, ante
suum conspectum congregaret in unum, ut omnes simul predicationem
audirent. Quod ille libenter se facturum promisit. Dum
igitur castellanus suos maleficos congregaret et frater Bertholdus
aliquantulum seccessisset ad Dominum exorandum, accessit ad
eum socius suus et dixit ei: «Noveritis, frater Bertholde, quod
super nos mortis sententia ab isto homine data fuit. Quapropter,
si unquam bene predicastis de penis infernalibus et de gloria
paradisi, nunc tali magisterio indigetis». Audiens hec frater Bertholdus
totum se contulit ad rogandum Deum. Et, reversus denuo,
illis congregatis ita splendide peroravit et verbum salutis proposuit,
ut omnes amarissime provocarentur ad flendum; et antequam
inde recederet, omnes in confessione audivit et precepit
eis ut a castro illo discederent et male ablata restituerent et toto
tempore vite sue in penitentia perseverarent, et sic vitam eternam
haberent. Castellanus vero prostravit se ad pedes fratris
Bertholdi et cum multis lacrimis rogavit eum ut amore Dei eum
ad Ordinem beati Francisci recipere dignaretur. Qui recepit eum,
sperans quod a ministro hanc gratiam obtineret. Cum autem
fratrem Bertholdum sequi vellet, prohibuit eum frater Bertholdus
propter furorem populi quem offenderat, et de eius conversione
nichil audiverat.
Cum autem pervenisset ad civitatem frater Bertholdus,
voluit ipsum populus predicantem audire. Et congregati sunt
omnes in glarea cuiusdam fluminis ubi e regione pulpiti latrones
in furcis pendebant (cum talia audis, pone tibi exemplum glaream
fluminis Reni de Bononia). Castellanus igitur supradictus,
post discessum fratris Bertholdi inflammatus amore divino et attractus
desiderio audiendi fratrem Bertholdum, oblitus est omnium

Torna all'inizio