quem cum persequerentur, quendam monachum comprehenderunt, 
cęcaverunt,  nares, linguam et auriculas absciderunt. quam infestationem 
et molestiam domnus abbas per suum nuntium intimavit 
domno papę qui tunc erat Florentię. qui cum Romam 
reversus esset, misit ad eos suos legatos ut domno abbati legem 
facerent, et venientes ante papam indutias petierunt, ut super hoc 
consiliarentur, et datę sunt indutię dierum .X. iterum indutias 
acceperunt dierum .XX. tunc obligavit se Iohannes de Crescentio 
domno papę, ut si in isto termino abbati legem non faceret, 
.CCC. Iibras argenti componeret. ad quem terminum venire noluit. 
post multos vero dies advocatus domni abbatis stans ante 
pręsentiam pręfati pontificis et episcoporum et iudicum, cepit 
cuncta referre mala superius scripta, vel a Crescentione et filiis 
eius, contra hoc monasterium perpetrata. his auditis domnus 
papa consilium a iudicibus quęsivit. qui omnes simul ostenderunt 
hoc capitulum Codicis Iustiniani dicentis: « Eius qui per 
contumaciam absens, cum ad agendam causam vocatus esset 
« condempnatus, negotio prius summatim perscrutato, appellatio recipi 
non potest ». et legaliter consilium dederunt domno papę, 
ut faceret investituram domno abbati de his quę hoc monasterium 
detinebat, et ex quibus filii Crescentionis molestias inferebant, 
ut secure omni tempore possideret. et quia perpetrati fuerant 
sacrilegia, homicidia, incendia, divastationes, haberent potestatem 
iudicandi quoquo modo possent. et si ipsi vel heredes eorum 
de prędictis castris et rebus pręlitigare voluerint, aut molestias 
inferre, .C. libras auri optimi componerent, medietatem Lateranensi 
palatio et medietatem huic monasterio. quod et prędictus 
domnus Nicolaus pontifex fecit.
  |  
  |