Quicumque vult ad veritatis cognitionem brevi et recto tramite pervenire
et pacem perfecte in anima possidere, oportet quod totaliter se
expropriet ab amore omnis creature et etiam sui ipsius, ut totaliter se in
Deum proiciat, non reservans sibi aliquid, nec etiam tempus, ut nihil per
proprium sensum sibi provideat, quin semper sit dispositus et subiectus et
paratus ducatui divino et vocationi ipsius.
Qui vult cum Deo coniungi, oportet quod non reservet aliquod medium
inter se et Deum. Tot autem sunt media quot sunt res quas quis amat.
Ut ergo non impediatur Dei coniunctio, tollatur omnis amor de medio.
Nam hec est causa quia multi qui videntur magni spirituales, tenentes
quasdam observantias bonas valde rigide et sollicite et continue, nihilominus
semper sunt tepidi et non veniunt ad perfectum et solidum statum:
quia scilicet habent aliquod proprium, quod est medium inter ipsos et Deum.
Et propter media que reservant in anima, recipiunt alterationes, quia, si
aliquando sentiant divinam dulcedinem, immo et si continuent orationem,
devotiones et alias bonas observantias et habeant aliqua sentimenta de
Deo, tamen postea redeunt ad fabulas, murmurationes et seculares collocutiones
et alia exteriora, que amant ac si nihil de Deo sensissent. Et faciunt
more muscarum, que modo ponunt se super mel, modo super sputum
et immunditiam. Quid est enim quod passio Christi, cum sit tante efficacie
et virtutis, quod uno meditationis actu deberet scindere corda et queque
durissima, non mutat multos qui eius meditatione exercitantur quinque
vel decem annis et pluribus? Qui, licet compungantur et in ea delectentur
et habeant sentimenta, non tamen vitam mutant, sed cum ab ea recedunt,
dissolutionibus more solito vacant. Certe hoc non est propter aliud, nisi
quia media que reservant, non permittunt animam ad Christum accedere,
nec Christum ad eam. Et si aliquando cessant hec media, tamen postea
redeunt tamquam ad domum vacuam et suam.
Sed postquam anima se totaliter expropriat ab omni amore creato et
habet veram paupertatem spiritus cordaliter, quia non delectatur in aliqua
creatura, tunc trahitur et impletur ab amore divino, in quem se totaliter
proiecit. Et si postea redeant ad animam ista media que reliquerat, non
possunt eam intrare, quia plena est domus et hospitium iam captum est
ab ipso divino amore et ligati sunt omnes affectus; sicut videmus facere
viatores, qui ad hospitia per alios capta non divertunt, sed ad vacua, que
eos recipere possunt. Cum autem anima sic est capta et impleta divino
amore, quod immediate accidit quando Deus videt eam vacuam omni
alio amore etiam sui ipsius, tunc incipit illuminari ab ipsa veritate, que
Deus est. Et in ista veritate videt veritatem omnium creaturarum et cognoscit
vilia ut vilia et pretiosa ut pretiosa. Et in hoc lumine videt veritatem
omnium terrenarum rerum et damnum quod potest consequi ex affectione
earum, ita quod non permittit se decipi ab eis, quamvis multos videat
euntes post eas; quemadmodum, si quis vere discerneret venenum in cibo
qui sibi apponitur, et quamvis inde multi comederent et sibi dicerent:
"Comede, quia bonus est cibus", ille non comederet, sed diceret: "Certus
sum quod venenum est in cibo, ideo non comedo. Vos autem stulti estis qui
inde comeditis, quia mortem consequimini". Similiter, si quis videret turrim
paratam ruine, quantumcumque sibi diceretur: "Intra in eam et habita
ibi confidenter, quia et nos hoc idem facimus", non intraret, sed illos derideret.
Hoc ergo lumine directus, quis non solum non diligit terrena, sed
etiam contemnit et odit, tamquam inferentia mortem: animam enim venenant
et cum sint certitudinaliter ruitura, animam eis inherentem secum
trahunt pariter ruituram. Et si aliquo casu videtur sibi occurrere aliqua
commoditas temporalis, isto tamen lumine docetur eam dimictere, quia
maioribus lucris intendit; quemadmodum, si quis diceret imperatori: "Volo
vobis vendere unam petiolam terre optime apud Assisium pro sexaginta
libris, cum tamen valeat bene septuaginta, ita quod inde lucrabimini bonas
decem libras", certe ipse contemneret et dedignaretur etiam audire, quia
emptioni civitatum et castrorum et aliis magnis factis intendit; sic anima
intenta celestibus lucris dedignaretur intendere commodis temporalibus
et terrenis.
In hoc etiam lumine datur anime omnium virtutum perfectio. Nam
quid est humilitas, nisi lumen veritatis, quid caritas, quid patientia, quid
obedientia, quid cetere virtutes, nisi lumen veritatis ? Dirigitur ergo anima
hoc lumine ad ipsarum virtutum vim et efficaciam discernendam et
amandam et earum exercitium amplectendum, ac per hoc ad ipsas apprehendendas
et possidendas. Et e contrario in eodem lumine abhorret et
detestatur omnia vitia; unde si coram eo ponerentur centum mulieres
pulchriores de mundo, fastidiret eas, hoc lumine illustratus, nec in puncto
ad luxuriam moveretur. Gulam etiam non solum non sequeretur, sed etiam
cum pena et tedio iret ad comedendum. Sic etiam abhorreret omnia vitia,
considerata et cognita eorum malitia per hoc lumen.
Et generaliter dirigitur anima per hoc lumen in singulis agendis particularibus,
quia illustratur ab ipso quo est repleta ad considerandum in
omnibus que sibi occurrunt honorem Dei et voluntatem eius. Nam eum
solum eligit, ipsum solum diligit, unde honorem et voluntatem eius in omnibus
intendit. Et hoc facit exemplo Christi, qui in oratione quam fecit
tempore Passionis hec duo servavit: inclinando enim se in oratione sicut
quilibet homunculus, honoravit patrem, et dicendo: "Non mea voluntas,
sed tua fiat", quesivit eius voluntatem. Sic anima per hoc lumen sequitur
exemplum Christi. Et si id quod occurrerit viderit congruere honori Dei et
voluntati eius, exequitur et complet illud; si vero viderit hoc esse contra
aliquod dictorum, spernit, nec illud faceret pro aliqua causa vel persona,
ita ut etiam vitet verba otiosa et cogitationes malas et omnia vitiosa, quia
scilicet ea esse contra honorem Dei et voluntatem eius per hoc lumen veritatis
plenius edocetur. Et cum anima fuerit in ista via assueta et roborata,
non impeditur ei hoc lumen propter occupationes bonas, quando scilicet
obviat prelatio vel sollicitudo predicandi, seu intendendi alteri utilitati
proximorum. Nam sicut quis, habens murum ante conspectum suum aliquantulum
separatum, videt ipsum murum et omnia intermedia eodem
oculorum intuitu, sic anima illuminata hoc lumine videt Deum et agenda
omnia, nec propter predicta deviat a via cepta, licet contemplatio intermittatur
aliquando.
In hoc etiam lumine cognoscit anima veritatem sue vilitatis; et quanto
plus Deo coniungitur, tanto se viliorem putat, quia se clarius videt. Et
quia nihil sibi reservat nec appropriat de hiis que a Deo recipit vel eius
munere facit, sed omnia attribuit ei et recognoscit ab eo, tamquam ab eius
benignitate sine meritis collata, ideo non extollitur, nec per ingratitudinem
drivatur. Immo Dominus, videns quod nihil ei furatur, sed omnia sibi reddit,
abundanter in ea reponit thesauros suos et amplius ei confert quam
petat vel desideret. Et hec omnia consequitur anima ex hac expropriatione,
quia, fugatis malis cupiditatibus et ambitionibus et inordinatis affectibus
atque amotis omnibus mediis creatis, que animam tenebrescere faciunt,
subintrat lux divina et implet et illustrat et docet eam, ut dictum est.
Non solum autem ex hac expropriatione consequitur anima dictam
gratiam luminis veritatis, sed etiam gratiam pacis et stabilitatis, et tunc
vere Deus habitat in ea, quia numquam stat nisi in habitaculo pacis. Unde
talis anima in omnibus tribulationibus, damnis, iniuriis et pressuris reservat
tranquillitatem et patientiam et est stabilis et fortis: tum quia Deo se totaliter
commisit et est conformis voluntati eius: propter quod, considerans
illa ex Dei voluntate contingere, cum eo concordat et non solum patienter,
sed etiam libenter omnia patitur. Tum etiam quia in Deum totaliter se proiecit
et ibi manet: unde verba iniuriosa vel damna temporalia et cetera
huiusmodi vel etiam ipse mundus ad eam non attingunt, quia non possunt
ascendere ad Deum, ubi anima suam hereditatem constituit; et multo minus
eam tangunt, quia non est eis admixta, nec inveniunt eam ubi esse
consueverat; sicut si quis, volens me invenire, scrutaretur in omnibus locis
ubi consuevi conversari, vel etiam per totum mundum, preter locum ubi
sum, non posset me invenire; similiter, si domus alicuius combureretur et
esset presens, defenderet eam et resisteret igni; si autem absens esset, non
defenderet nec curaret; sic anima, que plene in Deum se proiecit, est absens
omnibus mundanis et non curat quicquid eis contingat, licet damnosum vel
iniuriosum temporaliter videatur. Tum etiam tertio quia vigoratur et fortificatur
exemplo Christi, qui habitat in ea, qui tot et tanta pro ea sustinuit;
unde fortius inardescit ipsum imitari in tribulationibus et gaudet in eis et
quasi de nullo turbatur. Consequitur etiam anima propterea stabilitatem
sensuum corporis, quia, ex quo propter amorem Creatoris reiecit omnia
creata, non vagatur in eis per sensus illicite, sed regulat eos et stabilit,
commendans eos Domino confidenter et dicens, cum ab oratione recedit:
"Domine, teneas me ligatum tecum et regula sensus meos, nec permictas
me vagari extra te". Et generaliter consequitur anima ex hac expropriatione
ita dominium sui corporis, et tanta pax et convenientia est inter eos,
quod in nullo discordant. Et libenter corpus se subicit anime et sequitur
eam in omnibus que vult exercere, tam in vilitate, asperitate, abstinentia
et vigiliis, quam in omnibus laboribus et molestiis. Nam cum memoratur
corpus angustiarum et laborum gravium, quos et quas tollerare consueverat
propter impatientiam, iram, invidiam, ambitionem et temporalium intricationes,
et nunc videt se in tanta pace constitutum, libenter patitur
omnes labores penitentie, propter vitandos illos labores infructuosos, damnosos
et magis afflictivos. Sicut, si quis certus existens quod pro singulis centum
denariis, darentur sibi mille, non gravaretur dare centum, immo libentius
daret ducentos; sic corpus tamquam magnum lucrum inde faciens, iocunde
portat omnes istos labores et libenter sequitur animam, immo nititur precurrere
et prevenire.
Igitur utillimum valde ac saluberrimum est ut omnia media eiciamus
de anima et expropriemus nos et moriamur omnibus rebus creatis et totaliter
desperemus de nobis, et de omnibus creaturis et proiciamus nos
confidenter in Deum, qui benigne nos suscipiet, amorose gubernabit et
perducet ad finem beatum. Si enim videmus quod mercatores pro lucris
temporalibus se risicant et desperant, committentes se innumeris periculis
viarum et maris, et milites pro honore mundano idem faciunt, opponentes
se gladiis et bellis et mortibus, et tamen sepe nec illi lucrum, nec isti honorem
consequuntur ut optant, et si consequuntur, certi sunt quod amittent,
quanto magis nos pro lucro et honore spirituali et veris et certis et perpetuo
duraturis debemus hoc facere, maxime quia nulli periculo nos subicimus.
Immo pro certo, si quis dictam expropriationem bene et fideliter et pure
faceret, in parvo tempore et infra paucos dies inciperet sentire de predictis
et divinam dulcedinem degustare. Et perseverando in eadem expropriatione,
omnia predicta esse vera experimento certissimo comprobaret, ita ut ab
oratione exiens cum vivacitate et amorositate sola divina amplecteretur,
cernens hunc mundum cum quadam anxietate et stupore, tamquam attonitus
et alienatus, sive alter effectus; atque, quasi de alio mundo veniens,
ipsum hunc mundum totaliter vilipendens, vix ipsum videre cum tedio
pateretur, propter elongationem animi factam ab eo et iocundissimam transformationem
in Deum.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
55
60
65
70
75
80
85
90
95
100
105
110
115
120
125
130
135
140
145
150
155
160
165
|