Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 181


Incipit secundus liber in Ierarchiam De Divinis Nominibus
[Prologus]
Divinorum nominum replicationibus hucusque decursis, ad unita
totius divinitatis, que separare iustum non est, atque ad eius discreta,
que confundere fides catholica vetat, sanctus Dyonisius transitum facit,
in quibus quanto difficilius visere arduumque suscepti laboris iter per
ignotas hactenus vias occurrerit, tanto tuarum orationum, o carissime
David, cuius dilectionis instinctu hoc raritatis opus aggressus sum,
suffragia gratissima precor. Nosti enim me ad tantam materiam sub
luce ponendam magnis non fore locupletatum impensis, etiamque si
cuncta suppeterent, invidie proximorum me meaque dicta vel scripta
passim patere, qui presumtioni deputant, post tam eximios ecclesiastici
dogmatis viros, in sanctum Dionisium exponendum hunc me serotinum
arripuisse sudorem. Sed alta petat livor, perflent altissima venti, pascat
et in vivis post fata quiescens; ego non sum pretiosior patribus orthodoxis,
quos in omnes plumbea semper adventavit invidia.
[1]
De unito et discreto divinitatis
Sed hec hactenus. Nunc autem de unito divinitatis atque discreto
subiecta iter inscriptione carpamus. Ait ergo sanctus Dionisius de tota
substantia Trinitatis: Divina substantia ab eloquiis laudatur tota. Non enim
in parte laudari potest, quod in sui essentia partem non habet. Sed dicit
michi loycus, veritatum naturalium indagator: quomodo erit totum,

Torna all'inizio