aliqua littera unius nominis vicem gerens,
ut: . R. suo domino quam plurimum reverendo ;
b) Fit in voce sed non in scripto, ubicumque
subdistinctio locum habet.
e) Similiter, cum precedente verbo sequitur participium
quodammodo clausule inceptivum, ut si dicam:
Indigentie mee dignemini subvenire, scientes me
sine vestro subsidio non posse amplius in literali studio
permanere .
Quidam aliter incipiunt, quia:
Velle suum cuique est, nec voto vivitur uno.
XVII.
DE CURSU ET FINALITATE DISTINCTIONUM
Restat ut de lepida iunctura dictionum et finalitate
distinctionum, que cursus dicitur a modernis,
breviter nunc dicamus.
Sciendum est igitur quod in elegantissima serie
dictionum hec cautela est maxime observanda, ut ea
principium teneant, que magis continuam orationem
faciant et venustam, media vero teneant que minus habent
ponderis et splendoris, finem autem que maiori
passu cursitant suffragio sillabarum hoc firmiter observato
quod monosillabe dictiones et que numerum quattuor
excesserint sillabarum numquam in fine locum
audeant detinere. Non enim dictiones modice vel
immodice debent esse distinctionum ullatenus finitive.
|
|