gravissima necessitate, pariterque eorum, qui adhuc a Sarracenis 
captivi tenebantur, redepmcione, multa predia, et possessiones 
pariter quibusdam libellario ordine tradiderunt, sicut idem 
abbas Maio testatur hoc modo scribens: 
IN nomine Domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Anno 
septimo imperantibus dominis Leone et Alexandro, et principatus 
domini Aionis Beneventane civitatis, mense apreli, .XV.a 
indiccione. Ideoque ego Maio, in Dei nomine abbas monasterii 
Sancti Vincencii, quod fundatum fuit super fontem Vulturni fluminis, 
manifestum facio, quoniam supradictum monasterium nostrum 
iudicio Dei a Sarracenis captum, atque igne crematum seu 
destructum esse dinoscitur, et cunctum thesaurum, seu omnia utensilia, 
et sacra my[ni]steria ab eadem nefandissima Agarenorum gente 
rapta atque depredata sunt, cetera vero igne cremata sunt. plurimi 
autem ex fratribus nostris ibi capti et captivi ducti sunt; aliquanti 
ex eis in ipsa captivitate degunt, et sub iugo eorum gemescunt, 
alii vero ex fratribus nostris iugulati sunt, aliquanti, qui
  |  
  |