nimis et amara valde moventia corpus et animam praesentibus
nunciamus. Est enim, quod non sine doloris
aculeo dicimus, grammaticae artis noviter extincta lucerna,
desiccatus est fons irriguus, frugifer Euphrates,
magister Bene, qui non ab infimo positivi, sed superlativi
nomine meruit derivari, videlicet cum supra se
nullum habuerit ascendentem, imo sicut aquila transcendens
omnia genera pennatorum, vir potens in opere
et sermone, avis in terris rara, sine pluralitatis consortio
dici potuit singularis. Ad cujus transitum, quasi
sole petente occasum, tenebrae factae sunt super universam
faciem terrae. Nam ipse solus de tenebrosis et confusis
Prisciani tractatibus educens lucem, purgavit tenebras,
ipsumque veterem et antiquum reformavit
apostatam, Donatistas compescuit, et quasi de culmine
montis Synai, alter Moyses legifer a Deo et non ab homine
sibi scriptam grammaticam hominibus reportavit; in
quo sublato tanto et tali artifìce non solum prima, id est
grammatica, sed sorores artes caeterae patiuntur. Unde
quid facient parietes cum corruerit fundamentum? Quid
infelix grammatica, orba parente suo? de quo completum
est illud verbum propheticum: Vox in Rhama, hoc
est in excelsis, est audita, ploratus et ululatus multus
Rachel plorat maritum suum, et non est qui consoletur
eam, ex omnibus charis suis. Nam quis similis sibi?
Utinam suscitaret Dominus spiritum suum ad minus per
aliquam phitonissam ut loqueretur nobis ad tempus, et
revelaret nobis mysteria magister magistrorum ille doctissimus,
qui ducebat animalia in stuporem. Verum quia
omnes morimur, et sicut aquae currentes quae non revertuntur
dilabimur, testante philosopho, crudelitatem
fati aequalitas consoletur. Moerore jam deposito, vos qui
|
|