Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 630


Quibus nos omnino procul dubio de vestra regali potentia freti a existimus, quia
erga nostram apostolicam paternitatem eius benivola atque inexpugnabilis orthodoxaque
fides, fervens in spiritu sancto quasi ignis ardens, precellens manebit, et
nullo modo antiqui hostis versutia in qualibet heresi concutere eam valebit contra
catholicam apostolicamque orthodoxam fidem, sed sicut speculum sine macula eiusdem
orthodoxae fidei nostręque summe sedis verax fulgens defensor vibrantissimae in evo
manebit.
Prelate vero inluvies assertiones, quas fateri aut dici nefas est, Offae regis, nos
usque actenus talia minime audivimus, sed neque nunc audientes credidimus: qui
talia, si etiam, ut absit, paganus fuisset, perpetrare cogitasset? Quanto magis – a predecessoribus
suis regibus semper subiecti in oboedientia atque fideli amore sanctis
predecessoribus nostris pontificibus et nobis existentes – hec inaudita versucia incredibilis
a nobis existimatur.
Attamen ‘si Deus pro nobis, quis contra nos?’ ‘Dominus mihi adiutor est; non
timebo, quid faciat mihi homo’; et iterum: ‘Dominus inluminatio mea et salus mea;
quem timebo? Dominus defensor vite meae; a quo trepidabo?’ Omnis enim plantatio,
quam pater caelestis plantabit, nullus eradicare valebit, quia omnia per ipsum
facta sunt, et sine ipso factum est nihil’. Nos quippe, vel inmeriti sedem apostolorum
adepti, vice beati Petri principis apostolorum suscipientes ac tenentes atque
cuncto populo christiano nobis a Deo commisso regentes, non ab hominibus neque
per hominem electi sumus, sed per Iesum Christum dominum nostrum vocati: in
evangelio eius predistinati sumus, sicut vas electionis, beatus Paulus apostolus, docuit:
‘Quos prescivit, et predistinavit; quos praedistinavit, hos et vocavit; quos vocavit, hos
et elegit; quos elegit, hos et glorificavit’. Et iterum beatus Iacobus apostolus instruit
et docet: ‘Omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est, descendens
a patre luminum, aput quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio; voluntariae
genuit nos verbo veritatis’. Et idcirco, velut adamantem et silicem propheticum
confirmantes sermonem, nihil metuentes, non sinimus divinum verbum gentibus
predicare, sicut scriptum est: ‘Speculatorem dedi te domui Israel; et audiens de ore
meo verbum, adnunciabis eis ex me’; beati enim Petri clavigeri regni celorum precepta
censuentes, predicari non sinimus regibus ac populis verbum veritatis atque
vitae.
Pro cuius amore una cum fidelissimos missos vestros, ut nobis direxistis, predicti
Offe regis missos libenti animo suscipientes, congrue hilari vultu super eos pro
vestra inclita excellentia respeximus, eorum explentes vota, quemadmodum gratias
vestrae a Deo promotae regali in triumphis potentiae referri valeant, quia solite nos
vestrae satagimus adinpleri, sicuti et vos nostrae voluntati. Quibus usque in finem
perfectae observantes, divina vos huius mundi regni gubernacula aevis temporibus
una cum domna regina vestrisque nobilissimis filiis faciat perfrui maiestas et in perpetuum
cum sanctis omnibus triumphantes gaudere.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

Torna all'inizio