Salimbene de Adam: Cronica

Pag 234


capitulum bene per integrum mensem; quod nec postea nec
ante fieri vidi. Quod si fieret ante quodlibet generale capitulum,
non reputarem incongruum, maxime autem post generalis ministri
decessum. Et post psalmum et Gloria Patri et Sicut erat diceretur
antiphona: Plange, turba paupercula; versus: Ora pro nobis,
beate Francisce
; oratio: Deus qui Ecclesiam tuam beati Francisci.
Aliis autem temporibus, quando generalis vivit, dicatur post
psalmum versus: Fiat manus tua super virum dextere tue; responsorium:
Et super filium hominis, quem confirmasti tibi. Domine,
exaudi orationem meam. Dominus vobiscum
; oremus: Omnipotens
sempiterne Deus, miserere famulo tuo ministro nostro
et cet.
Vota, quesumus, Domine, supplicantis populi celesti pietate prosequere,
ut et que agenda sunt videant et ad implenda que viderint
convalescant. Per Christum Dominum nostrum
.
Quod papa Gregorius nonus excommunicavit fratrem Heliam eo quod imperatorem
Fridericum excommunicatum sequebatur.

Decimus defectus fratris Helye fuit quia, postquam fuit
absolutus a generali officio, nec humiliter nec patienter se habuit,
sed imperatori Friderico a Gregorio papa nono excommunicato
totaliter adhesit, equitando cum ipso et cum eo morando in habitu
Ordinis cum quibusdam fratribus qui erant de familia sua; quod
redundabat in scandalum pape, in scandalum Ecclesie et in
scandalum Ordinis sui, presertim quia imperator excommunicatus
iam erat, et illis diebus obsedit Faventiam et Ravennam, et
iste miser semper in imperatoris exercitu morabatur, dando imperatori
consilium et favorem. Rusticis vero et aliis secularibus
usque adeo malum dedit exemplum, ut illud Eccli. XIX videretur
impletum: Tolletur de numero anima eius, et extolletur in exemplum
maius
. Nam rustici et pueri et puelle, quotiens obviabant
fratribus Minoribus, per vias in Tuscia, ut centies audivi,
cantabant:
Hor atorno fratt'Helya,
ke pres'ha la mala via.

Torna all'inizio