ubera lactaverunt, in cujus obsequiis pia paternitas
requiescat. Datum est enim vobis
e coelo Innocentii praedestinata forte vocabulum,
quod per vos nocentiam contrahi
consultius innuat, et pie suadeat innocentiam
conservari. [Advenistis quoque nobis e nobilibus
Imperii filius, vetus amicus, novum creatus in
patrem, per quem confidat Imperium vota pacis,
et suae justitiae inviolata servari.] Quapropter
ad reverendum patrem Innocentium,
Apostolicae sedis antistitem, per fratrem G.
venerabilem Magistrum domus Sanctae Mariae
Theutonicorum in Hierusalem, Ansaldum
de Amari Sacri Imperii, ac regnorum
Hierusalem, Siciliae ammiratum, magistros
Petrum, de Vineis, et Thadaeum de Suessa,
magnos Curiae nostrae judices, et Magistrum
R. Porcastrellum Decanum, Capellanum,
fideles nostros: quos de latere nostro, ad vestram
praesentiam destinamus, nostrae serenitatis
nuncios et legatos, conceptae Spiritum devotionis
exponimus, et in eorum affatibus
tam devote quam hilariter nos vestro conspectui
praesentamus. Idem vero nuncii nostri,
tanquam intime conscii voluntatis nostrae
et devotionis, ad patrem veraces erunt
interpretes, tam nos quam potentiam nostram,
imperium ac regna nostra et quicquid in bonis
nostris consistit, vestris beneplacitis, ad
|
|