nulla disciplina videatur gaudii sed meroris?" . c.79rb
Et Salvator, apud Iohannem in III c. Apo. : " Ego quos
amo arguo et castigo" . Hoc quidem Deus facit, ne bonos
caducis temporalibus depravari sinat et ipsi, correcti,
referunt devotissime Deo grates quod eos corrumpi bonis
temporalibus non permisit. Require in eodem li. c.III,
XXVIII. Nec temporalem felicitatem cupit sapiens, ne
quem per humanitatem ledat, nec affectat potenciam, ne
cuiquam iniurietur. Audi nunc Gregorium, scribentem in
V Mora. : " Deus quandoque celeriter trucidat malos, ut eorum
morte bonorum corda confirmet. Quandoque diu prevalere
iniquos patitur, ut boni fiant, reproborum exercitio,
meliores. Si autem nullum percuteret, quis Eum humana curare
crederet? Si vero omnes qui male agunt occideret, qui-
bus extremum Iudicium exhiberet? Nonnunquam igitur malos
ferit, ut monstret quod in vita mala non deserit. Nonnunquam
eos diu tolerat, ut considerantibus monstret ad quod
iudicium eos servat5. Nam, quanto hic altius perverse
agendo proficiunt, tanto durius in futuro seculo feriuntur" .
Et paulo prius dixerat idem autor, in eodem li V: " Cum bonis
|
1
5
10
15
20
|