Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 259


Interea Guido Cremensis, qui et Paschalis dictus est, mortuus est. Cui successit intrusus
quidam Tusculanensis episcopus Iohannes de Struma nomine, qui et Calixtus a suis appellatus
est. Papa autem Alexander, uir catholicus et honestus, cum suis cardinalibus apud
Beneuentum morabatur, et ibi ab imperatore Grecorum, a rege Francie et Anglie, et a
prelatis ecclesiarum nuntios recipiens, negotia ecclesiastica sapienter et prouide disponebat.
Post hec Campaniam rediit, et rogante Ionatha domino Tusculani et eiusdem loci ciuibus,
eandem ciuitatem in sua protectione recepit, et ad illam cum cardinalibus et tota curia sua
perrexit, et prenominato Ionathe de eadem ciuitate concambium tribuit. Quod factum Romanis
multum displicuit, recolentes enim dampna, iniurias et mortes suorum ciuium, quas
Tusculanenses cum Raynaldo imperatoris cancellario eis intulerant, indignati sunt plurimum
et turbati, quod Alexarider papa Tusculanum, quam ipsi dextruere nitebantur, in sua protetione
receperat; et ob hoc inter eos et predictum papam guerra maxima est exorta. Que
cum aliquando tempore perdurasset, Romani utpote callidi et dolosi, benignitatem Alexandri
pape circumuenientes promiserunt, quod eum tamquam patrem et dominum in Urbe reciperent,
et mandatis suis libenter obedirent, si prenominate ciuitatis muros dextrui pateretur.
Alexander autem papa eorum promissionibus et uerbis fidem adhibens, muros predicte ciuitatis
passus est dirui. Quo facto Romani uoto suo potiti, quod pape promiserant adimplere
noluerunt. Papa uero a Romanis se circumuentum plurimum condolens, turrim Tusculanorum
fossis et muris circumuallari fecit, et relicta ibi militum et peditum competenti
custodia, Anagniam rediit, et ibi multo est tempore demoratus.
Illis autem diebus Thomas Cantuariensis archiepiscopus, uir religiosus et Deum metuens,
dum pro libertate et ecclesiarum iustitiis Henrico regi Anglie uiriliter repugnaret, de
Anglia exire compulsus ad regem Lodouicum uenit in Franciam, qui eum ob sue religionis

Torna all'inizio