Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 622


non videtur: quia talis dolor parvus esse non potest de tanti boni amissione, et
praecipue sine spe recuperationis; unde poena eorum non esset mitissima.
Praeterea omnino eadem ratione qua dolore sensibili et exterius affligente non
punientur, etiam dolorem interiorem non sentient: quia dolor poenae delectationi
culpae non respondet; unde delectatione remota a culpa originali, omnis
dolor ab eius poena excluditur.
Et ideo alii dicunt, quod cognitionem perfectam habebunt eorum quae naturali
cognitioni subiacent, et vita aeterna se privatos esse cognoscent, et causam
quare ab ea exclusi sunt; nec tamen ex hoc aliquo modo affligentur: quod qualiter
esse possit videndum est.
Sciendum ergo, quod ex hoc quod caret aliquis eo quod suam proportionem
excedit, non affligitur, si sit rectae rationis; sed tantum ex hoc quod caret eo ad
quod aliquo modo proportionatus fuit: sicut nullus sapiens homo affligitur de
hoc quod non potest volare sicut avis vel quia non est rex vel imperator, cum
sibi non sit debitum: affligeretur autem, si privaretur eo ad quod habendum aliquo
modo aptitudinem habuit. Dico ergo, quod omnis homo usum liberi arbitrii
habens proportionatus est ad vitam aeternam consequendam, quia potest se ad
gratiam praeparare, per quam vitam aeternam merebitur; et ideo si ab hoc
deficiant, maximus erit dolor eis, quia amittunt illud quod suum esse possibile
fuit. Pueri autem nunquam fuerunt proportionati ad hoc quod vitam aeternam
haberent; quia nec eis debebatur ex principiis naturae, cum omnem facultatem
naturae excedat, nec actus proprios habere potuerunt quibus tantum bonum
consequerentur; et ideo nihil omnino dolebunt de carentia visionis divinae;
immo magis gaudebunt de hoc quod participabunt multum de divina bonitate,
et perfectionibus naturalibus.
Nec potest dici, quod fuerunt proportionati ad vitam aeternam consequendam,
quamvis non per actionem suam, tamen per actionem aliorum circa eos: quia
potuerunt ab aliis baptizari, sicut et multi pueri eiusdem conditionis baptizati,
vitam aeternam consecuti sunt: hoc enim est superexcedentis gratiae ut aliquis
sine actu proprio praemietur; unde defectus talis gratiae non magis tristitiam
causat in pueris decedentibus non baptizatis quam in sapientibus hoc quod eis
multae gratiae non fiunt quae aliis similibus factae sunt.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod in damnatis pro culpa actuali, qui usum liberi
arbitrii habuerunt, fuit aptitudo ad vitam aeternam consequendam, non autem
in pueris, ut dictum est; et ideo non est similis ratio de utrisque.
Ad secundum dicendum, quod quamvis voluntas sit possibilium et impossibilium,
ut in 3 Ethic. dicitur; tamen voluntas ordinata et completa, non est
nisi eorum ad quae quis aliquo modo ordinatus est: et si in hac voluntate deficiant
homines dolent; non autem si deficiant ab illa voluntate quae impossibilium
est, quae potius velleitas quam voluntas debet dici: non enim aliquis illud
vult simpliciter; sed vellet, si possibile foret.

Torna all'inizio