Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 104

Tomus II


sancti Miniati, ab hominibus ejusdem
Castri sancti Miniati et sibi conjunctis, de
mandato Pandulphi de Fasanella, tunc Capitanei
nostri in Thuscia, nunc proditoris nostri,
quandam pecuniae summam et pignora quaedam
abstulerat, eum de persona caperet, et cum
diligentia custodiret: ac deinde per praedictos
homines, super praemissis inquisitionem faceret
diligentem, et factam ad nostram Curiam destinaret.
Qui, tanquam mandati nostri diligens
executor, et ipsum B. cepit, et de praedictis
inquisitionem fecit, juxta traditam sibi
formam, et factam ad nostram Curiam destinavit.
Verum quia, licet probatum extiterit,
et in inquisitione appareat per eundem, praedictum
B. quandam pecuniae summam et quaedam
pignora recepisse [quod idem B. etiam
confitetur] de quibus paratum se offert Curiae
nostrae reddere rationem, quia tamen per eum,
quod nulla fraus vel dolus super his intervenerit,
invenitur nec probatur aliquid aliud contra
ipsum, quod ulterius debeat squalore nostri
carceris macerari: nec sicut innoxios injuste
punire volumus, sic nec volumus impunes
relinquere delinquentes: A. et R. filios ejusdem
A. Curia nostra recepit, pro parte ipsius idoneam
fidejussoriam cautionem, quod idem B.
in Curia nostra compareat juri pariturus, et
de officiis, quae dudum in partibus Thusciae
per Curiam nostram exercuit, pecunia et pignoribus,
quae recepit, perfectam debeat ponere
rationem, quam debita satisfactio subsequatur:
fidelitati tuae praecipiendo mandamus,
quatenus ipsum a vinculis facias liberari: bonis

Torna all'inizio