DE ORATORIO VERONICAE. 
27. Ab alia parte basilicae Beati Petri est, ut supra diximus, 
oratorium sanctae Dei genitricis virginis Mariae, quod vocatur 
Veronica; ubi sine dubio est sudarium Christi, in quo ante passionem 
suam sanctissimam faciem, ut a nostris maioribus accepimus, 
extersit, quando sudor eius factus est sicut guttae sanguinis 
decurrentis in terram. 
DE ORATORIO SANCTI ANTONINI MARTYRIS. 
28. Iuxta hoc oratorium beatae Mariae, videlicet iuxta portam 
Guidaneam, est oratorium sancti Antonini martyris. Deinde 
inter portam Guidaneam et portam Romanam est altare sancti 
Tridentii martyris. 
DE ORATORIO APOSTOLORUM PHILIPPI ET IACOBI. 
29. In atrio vero ecclesiae ad crucem, est venerabile altare apostolorum 
Philippi et Iacobi, ad cuius ornatum fuit ibi posita magna 
crux aurea. 
DE ALTARE SANCTI ABUNDII. 
30. Ante hoc oratorium, scilicet iuxta aditum qui vadit in ecclesiam 
Sancti Vincentii, est altare sancti Abundii, huius sanctissimae 
basilicae quondam mansionarii, de quo narrat beatus Gregorius.
  |  
  |