UAESTIO 1
Hic sex quaeruntur: 1. Utrum Angeli habeant corpora naturaliter unita; 2. Si
non habeant, utrum assumant; 3. Si sic, qualiter sibi corpora assumant;
4. Quas operationes per ea exerceant; 5. Qualiter in nos imprimere possint;
6. Quomodo Deus in formis corporalibus appareat.
ARTICULUS 1
Utrum Angeli habeant corpora unita.
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Angeli corpora unita habeant. Augustinus enim in lib. De civ.
Dei, inducit verba Apuleii definientis daemones sic: Daemones sunt
genere animalia, animo passiva, mente rationalia, corpore aerea, tempore
aeterna: nec hanc definitionem improbat. Ergo videtur quod habeant corpora
aerea naturaliter unita.
2. Praeterea, Gregorius dicit in homilia Epiphaniae, quod Iudaeis annuntiavit
Christi incarnationem rationale animal, idest Angelus. Sed animal est compositum
ex anima et corpore. Ergo videtur quod Angeli habeant corpora naturaliter
unita.
3. Praeterea, illud quod in se est incorporeum, respectu nullius potest corporeum
dici: quia haec praedicatio est absoluta: quod enim absolute album est,
respectu nullius est nigrum. Sed secundum Damascenum, et
Gregorium, Angeli in comparatione Dei corporei sunt.
Ergo in se incorporei non sunt.
4. Praeterea, nobilius est quod in se habet vitam et alteri confert, quam quod
alterum non vivificat, quamvis in seipso vivat. Sed vita Angeli est nobilior quam
animae. Ergo videtur quod multo fortius habeat corpus unitum quod vivificet
quam anima.
SED CONTRA est quod Dionysius dicit, quod Angeli sicut incorporales
ita et immateriales intelliguntur.
Praeterea, omnis substantia vivificans corpus naturaliter sibi unitum, habet
potentias aliquas quae sunt actus alicuius partis corporis. Si ergo Angelus
uniatur naturaliter corpori tamquam vivificans illud, oportet quod habeat
potentias affixas organis, sicut sunt potentiae animae sensitivae et nutritivae,
quae si in Angelo ponantur, non differret Angelus ab homine.
|
|