uenio. Virtus tua solida, eternaque solamine
non indiget alieno; ipsa sibi consolatio est;
ipsa exemplum omnibus est. Et quod alii forsan,
ut ita loquar, ad desperationem ducerent;
tu ad gratiam, tu ad gaudium, ac necessarium
fragilitatis humane, si qua labe dum presenti
teneris ergastulo respersus es, ducis equanimitate
piaculum, diligenter apostolicum illud
aduertens: cum infirmor, fortior sum, et uirtus
in infirmitate perficitur. Video te perfectum
esse, non uelle uideri uirum. Uale igitur
et longum uale, quia ultra me tulit impetus
quam meditatus sim et uere quod apud te legi
sumptum de Statio, dulce loqui miseris,
in mentem uenit.
Parce precor audaci, ac me inter seruulos
qui tuum nomen adorant et numen,
dignanter queso si placet enumera.
Florentie. XVIIII. nouembris, iam temone
supino.
|
|