iste philosophus sic dicat, nos tamen dicimus quod sunt
quedam uxores que sunt probate, quedam que sunt suspecte,
quedam que sunt medie. ille, que sunt probate, non sunt custodiende,
sed sunt sue libertati per omnia relinquende. reffert
sanctus Ieronimus in libro Contra Iovinianum quod, cum quidam
magnus consul romanus, nomine Divelius, quandam nobilem
puellam in uxorem iuvenis accepisset et ipse os fetidum multum
haberet, quadam vice, dum iam esset senex, fuit sibi improperatum
quod ipse habebat os fetidum. rediens igitur domum, conquestus
est uxori sue quare hoc sibi aliquando non dixerit, ut
ipse remedium et medicinas adibuisset. que respondit: "Fecissem,
domine, nisi quia credebam quod omnes homines talem
flatum haberent". ista igitur, que sic erat probata, non erat
custodienda. alie sunt suspecte, et iste sunt custodiende et legibus
artande. et quamvis totaliter non possint custodiri, possunt
|
|