Iacobus de Dinanto: Comentum Tullii

878


"cum defessi sunt auditores", per quas ad insinuationem loco principii
pervenitur; et est tertium vulnus, cui XXIII adhibet medicamenta.
Audiendo : per eos qui ante dixerunt. Risum : dicendo aliquod verbum
iocosum sic: "Audistis Tullium, audistis Dalmascenum (sic), audistis
Numasium, audistis gigantem; nunc rogo, quod me
minimum audiatis. Appologo : idem est appologus
quod 'sibi (?) sermonem', quasi sermo factus vel iuxta sermonem, quasi
sermo factus ad instructionem humane vite, ut sunt fabule Esopi
et Aviani, que continent morales instructiones, ut est illud de mure
et rustico vel urbano; vel appologus dicitur sermo excusatorius;
appologia enim est excusatio. Unde Ambrosius fecit librum quem appellavit
Apologeticum, id est excusatorium. Fabula : que est verisimilis
rei narratio, que, quamvis non fuerit, esse tamen potuit, et dicitur
a ffando, quia tota est in fando, id est in loquendo, sicut fuit fabula
Domostenis: cum Allexander petiit sibi dari X sapientiores Atheniensium
ut recederet ab obsydione civitatis, tunc surexit Domostenus
in concilio et dixit fabulam talem, narrando, quod quondam,
cum quidam pastores greges suos non possent a lupis defendere, lupi
pepigerunt cum pastoribus, ut pastores darent eis canes qui custodiebant
greges, promictentes, quod greges deinceps non tangerent. Pastores
autem, tanquam simplices, dederunt canes lupis quos lupi protinus
devorarunt. Quibus devoratis, deinceps lupi gregem sine obstaculo
invaserunt. Innuens hoc, Allexander tale pactum volebat facere
cum Atheniensibus, ut, habitis secum X sapientibus quos petebat, qui
rem publicam defendebant, *** mostrans gestus suos ad modum hystrionis
vel mimmi. Depravatione :
ut cum quis diceret 'amentes' pro 'amantes' vel cum aliquem depravamus,
eius pravitatem dicendo. Inversione : ut cum diceremus: "Utinam
eis amputati occuli et crepati pedes, qui talia promulgarunt".
Nota, quod illud adiectivum "verisimili" potest respondere istis
tribus 'inmutatione', 'depravatione' et 'inversione'. Unde 'inmitatio'
fuit apud Ovidium, cum ex iactu lapidis per hominem fiebat homo
et ex iactu lapidis per feminam fiebat femina; 'deprivatio', ut apud
Ovidium de rustico qui pactus fuit Mercurio, quod sibi servaret; sed
in aliam formam mutatus, pactus depravavit; 'inversio', ut ibidem
de Mercurio, qui in aliam formam versus fuit; et illud: "Reginam
interficere nolite, timere bonum est; si omnes consenseritis, ego non

Torna all'inizio