Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 100

Liber II


si magno animo pericula omnia subeunda esse suadebimus: si mortem, exilium, vincula, cruciatus, tormenta, viro forti nequaquam timenda esse demonstrabimus, ut patriae, parentum et eorum ipsorum salus, incolumitas, dignitasque servetur; si nihil turpe, nihil humile aut indignum mortis aut doloris aut periculi metu faciendum atque dicendum esse ostendemus; si res adversas fortiter, patienterque tolerandas: si summam in dictis ac factis constantiam servandam esse hortabimur. Modestia est continens in omni re, ordine adhibito, moderatio. Eius partes sunt continentia, modus, ordo, decorum. His utimur, si cupiditates opum, honorum, libidinis, gulae similiumque rerum vituperabimus; si omnibus in rebus terminum modumque statuemus; si, quid in singulis rebus deceat, videndum ac servandum esse suadebimus. Atque his potissimum locis recti ratio tractabitur. Laudabile id dicitur quod famam et gloriam apud omnes honestam atque optabilem ex sese parit. Id sumitur vel a maioribus nostris, quum ostendimus, quantam illi ex ea re gloriam consecuti sint; vel a praesentibus, quum ostendimus, quanto in precio ea res apud omnes sit; vel a posteris, quum gloriam vel immortalitatem vel beatitudinem tum a Deo, tum ab hominibus ex ea re consecuturos illos esse promittimus. Causae autem considerantur

Torna all'inizio