Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 228


aliae plurimae civitates et castra. Patet ergo qualis sit communitas
domus, quia est communitas naturalis constituita
propter opera diurnalia et quotidiana. Quod autem
oporteat domum ex pluribus constare personis, videre
non est difficile. Nam cum domus (ut patet ex habitis)
sit communitas quaedam et societas personarum: cum non
sit proprie communitas nec societas ad seipsum, si in domo
communitatem salvare volumus, oportet eam ex
pluribus constare personis; immo (ut infra patebit, et ut
vult Philosophus I. Polit.) non solum domus est communitas
quaedam, sed in domo oportet dare plures communitates:
quod sine pluralitate personarum esse non potest.
Patet ergo quod domus ex pluribus constat personis.
Patet etiam qualis sit, et quomodo sit necessaria. Nam
(ut est ex habitis manifestum) in vita humana non solum
est expediens communitas domus, sed et vici, civitatis,
et regni. Utrum autem propter alias causas, quam propter
iam dictas, sit expediens communitas civitatis, et regni,
in tertio libro plenius ostendetur. Ad praesens autem
sufficiat in tantum tangere de regno et civitate, inquantum
eorum notitia aliquo modo deseruit ad cognoscendum
domum, et ad sciendum qualiter sit regenda. Nam (ut
superius tangebatur) in hoc secundo libro intenditur
principaliter regimen domus, non autem regimen civitatis.
His sic pertractis, cum communitas domus sit
tam necessaria in vita civili, spectat ad quemlibet civem
scire debite regere suam domum: tanto tamen
magis hoc spectat ad reges et principes,
quanto ex incuria propriae domus magis
potest insurgere praeiudicium
civitati et regno, quam
ex incuria aliorum.

Torna all'inizio