Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

39


multa alia ligna oneraria, naves .XXX., in quibus erant duo
milia equitum et .XII. milia peditum. audiens autem
dictus Mago quod Ianuenses erant cum Romanis federati et eorum
amici, subito in odium Romanorum, Ianuensibus improvisis,
ad terram descendit et civitatem cum armis invasit, et multos occidens
et civitatem capiens, ipsam fere destruxit totam. quo
tempore autem istud factum fuerit, Titus Livius, qui inter
latinos ystoriographos magis preclarus fuit, ostendit dicens quod
anno ab Urbe condita .D.XXXIIII. Mago cum .XXX. navibus
rostratis et multis honerarijs, in quibus erant .XII. milia
peditum et ferme duomilia equitum, Genuam venit eamque
nullis presidijs munitam repentino adventu cepit et pene
destruxit. illud quod dicit Titus Livius, quod ista captio et
destructio facta fuit anno ab Urbe condita .D.XXXIIII. invenitur
secundum cronicas hoc fuisse per annos .CC.XXX. ante Christi adventum.
si igitur antiquitatem civitatis Ianue, quam supra

Torna all'inizio