: Visio Philiberti (vel Fulberti)

Pag 295

par. XVI-XXVI


Rapitur cuiuslibet vinculum amoris;
Tue iam tristicia cessavit uxoris.
XVII In tuis parentibus a modo non speres,
Quia sibi remanent terre, bachus et res,
Et thesauri copia pro qua penas feres;
Mortem tuam breviter plangit tuus heres.
XVIII Non credo quod mulier tua sive nati
Darent quinque iugera terre sive prati
Ut nos, qui de innodio iam sumus sublati,
A penis redimerent quas debemus pati.
XIX Iam scis, Caro misera, quam scis male tuta,
Mundi falax gloria, nequam cum versuta,
Repleta doloribus, vitiis polluta,
Et veneno demonii nequiter inbuta.
XX Pretiosis vestibus non es nunc induta:
Tuum valet palium vix duo minuta;
Parvo linteamine iaces involuta;
Tibi modo pauperes non ferunt tributa.
XXI Et, licet non sentias nunc tormenta dura,
Scias quod suppliciis non es caritura;
Nam testantur omnia Scripturarum iura
Quod tormenta postmodum mecum es passura.
XXII Te qui pater pauperum non eras, sed predo,
Iam rodunt in tumulo vermes et putredo;
Tecum diu nequeo stare, sed recedo;
Nescis ad opposita respondere, credo. »
Corpus ad Animam.
XXIII Tandem postquam Spiritus talia dixisset,
Sese Corpus erigit quasi revixisset;
[Postquam vero gemitus multos emisisset,]
Querit quisnam talia locutus fuisset:
XXIV «Esne, inquam, Spiritus meus, qui sic faris?
Non sunt vera penitus cuncta que loquaris;
Iam probabo plenius argumentis claris
Quod, si vera sunt quedam, in multis nugaris.
XXV Feci te multotiens in multis errare
Et a bonis actibus sepe declinare;
Sed, si Caro faciat Animam errare,
Plus est culpa Spiritus; audi, dicam quare.
XXVI Mundus et demon[ium] fedus pepigere,
Et Carnem miserimam secum commiscere;
Qua, si rigor Anime cesset coercere,
In peccati formam cadunt ambo vere.

Torna all'inizio