I 
 De miserabili humane conditionis ingressu.  
(1) « Quare de vulva matris egressus sum, ut viderem laborem  
et dolorem et consummerentur in confusione dies mei?».  
Si talia locutus est de se ille quem Dominus sanctificavit  
in utero, qualia loquar ego de me, quem mater mea genuit  
in peccato? Heu me, dixerim, mater mea, quid me genuisti  
filium amaritudinis et doloris? «Quare non in vulva mortuus  
sum? Egressus ex utero non statim perii? Cur  
exceptus genibus, lactatus uberibus?». Natus in «combustionem et cibum  
ignis?». «Utinam interfectus fuissem in utero, ut fuisset  
michi mater mea sepulchrum et vulva eius conceptus  
eternus». «Fuissem enim quasi non essem, de utero translatus  
ad tumulum». 
(2) Quis ergo det oculis meis fontem lacrimarum, ut fleam  
miserabilem conditionis humane ingressum, culpabilem  
humane conversationis progressum, dampnabilem humane  
dissolutionis egressum? Consideraverim ergo cum lacrimis  
de quo factus sit homo, quid faciat homo, quid futurus sit  
homo. Sane formatus est homo de terra, conceptus in culpa, 
  |  
  |