reuerteretur, Matheus Bonella positis insidiis in uia, que est iusta portam beate Agathe, ei
obuiam uenit, et illum ense percutiens interfecit, et eadem nocte a Panormo exiens ad suam
terram confugit. Quo cognito, rex W[ilhelmus] multum turbatus est, et condoluit, sed quia
tumultus propter hoc erat in ciuitate, et Matheus Bonella habebat sociam multitudinem dissimulauit
dolorem et uisus est mortem ammirati equanimiter tolerasse. Unde uxorem eius
et filios, sorores et fratrem, et omnes res eorum capi precepit. Post hec rogatus a multis,
Matheum Bonellam quodammodo in suo amore recepit. Barones autem et multi de populo,
qui in hoc facto socii Mathei fuerant, cognoscentes hoc regi manifestum esse pariter et molestum,
ceperunt ualde timere ne rex temporis oportunitate inuenta in eos de hoc facto
acriter uindicaret. Quare ceperunt secum et cum quibusdam aliis priuatim deliberare, qualiter
regem caperent uel morte dampnarent; quod factum est. Nam adueniente prima quinta
feria quadragesime, dum rex uellet ad audiendam missam pergere, consentiente castellano
et seruientibus, carceres sunt aperti, et comes W[ilhelmus] de Principatu et Riccardus de
Mandra et Alexander Monachus et multi alii prisones subito exeuntes carcerem, arreptis
armis, ceperunt insilire palatium. Multi etiam de solidariis et de populo huius coniurationis
socii prisonibus sunt adiuncti, et ceperunt eos in expugnando palatio adiuuare. Rex autem
huius rei nescius et ignarus et de tam repentino casu attonitus, ad fenestram turris Pisane
uenit, et quosque transeuntes cepit ad suum auxilium conuocare. Sed cum nullus esset qui
succurreret, captum est palatium nemine repugnante, et rex magna parte expoliatum. Sed
(et) rex ipse captus est et in carcere positus, regina quoque cum filiis suis in quadam camera
honeste (est) custodita. Prisones uero Roggerium ducem Apulie, filium regis, imponentes
equo per totam ciuitatem Panormi circumduxerunt, uolentes per hoc populi sedare tumultum.
Quo facto, adveniente nocte, prisones clausere palatium nec aliquem absque suo consensu
illuc ingredi permiserunt. Facto uero mane, die ueneris, iterum Roggerium ducem per ciuitatem
equitare fecerunt. Interea inter Sarracenos et christianos eiusdem ciuitatis bellum
|
|