1. Donato Guadagni. 
Fili Donate, sic enim possum et teneor et licet dicere, cum patris affectione 
te diligam, quia pater tuus me dilexit ut filium. In hoc refert, quia 
ille mihi manus porrexit adiutrices, ego non tibi, nisi animo, quia non 
potens, dabit deus sicut spero et quod utinam sit quam maturissime. 
Cognosces enim me patrem alterum non ingratum.  2. Ego summe letor 
quod, clare indolis puer, exacte matureque, ut ferunt, etatis mirum 
portendis puerilia quoque suppeditans, studiorum cupidus, preceptoris 
reverens, morum amantissimus, conviventium coetanorum, quos virtuosos 
sentis, domesticus discretusque conversator, infracti animi et 
ad magna tendentis, turpium inimicus.  3. Fac igitur, fili, ut bene cepta 
prosequaris, nullis etatis lubrice illecebris captus, ut laborum tuorum 
expectatissimos fructus parentes tui sic percipiant, ut metentes impleant 
manus et manipulos colligant fructuosos. Ipsi enim egoque operam dabimus 
quo facilius habiliusque studiis assumptis immoreris. Interim 
quantum etas tenera patitur enitaris ut virtuosa principia coequali fide 
concludas, quod perfacile futurum speramus, ubi volueris. Nihil enim 
volenti difficile. Audi, quod forte legisti aut lecturus es: 
 Nihil mortalibus ardui est: 
celum ipsum stultitia petimus neque 
per nostrum patimur scelus 
iracunda Iovem ponere fulmina.  
 4. Quantumque moribus studiisque processeris, age ut tuis edoctus literis avidissimus 
ediscam. Magno mihi gaudio futurum, ubi te didicisse monstrabis.
  |  
  |