AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod in natura Angelorum non est alia potentia
respectu alicuius formae quam acquirere et amittere possit, sicut est in generabilibus
et corruptibilibus; et ideo non potest in eis esse malum naturae, sicut
nec in ingenerabilibus et incorruptibilibus, cuiusmodi sunt corpora caelestia.
Sed tamen liberum arbitrium eorum est possibile respectu motus ordinati; et ita
potest esse quantum ad hoc deordinatio ad malum.
Ad secundum dicendum, quod sicut passio et receptio dicuntur aequivoce in operibus
intellectualibus et naturalibus, ita et motus: unde non exigitur quod ad
talem motum sit materia; sed sufficit potentia, qualis dicta est in Angelis esse.
Ad tertium dicendum, quod dictum Philosophi est intelligendum de virtutibus et
vitiis quae sunt circa passiones, et de scientia quae est a sensibus acquisita; et
hoc in Angelis non invenitur.
Ad quartum dicendum, quod quamvis intellectus non possit errare ita ut iudicet
aliquid huiusmodi quod non est, quantum ad illud quod de re percipit; nihilominus
intellectus creatus, quia non est omnium simul, potest deficere, ex hoc quod
iudicat de re quod sit conveniens secundum aliquam conditionem rei consideratam,
quod non est conveniens secundum alia quae non considerat: sicut medicus
iudicans aliquid esse expediens uni aegroto secundum unam infirmitatem
eius consideratam, quod non est sibi simpliciter expediens propter aliam aegritudinem,
quam vel non cognoscit, vel non considerat.
ARTICULUS 2
Utrum Angelus malus appetierit aequalitatem Dei.
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Angelus Dei aequalitatem non appetierit. Quia, sicut dicit
Augustinus de Adam loquens, non est credendum, quod
vir spirituali mente praeditus, esse voluerit sicut Deus. Sed Angelus multo
sapientior fuit homine. Ergo videtur quod Dei aequalitatem non appetiit.
2. Praeterea, illud quod non cadit in apprehensionem, non cadit in voluntatem:
quia voluntas non est nisi de aliquo bono apprehenso. Sed aequalitas creaturae
ad Deum non cadit in apprehensionem, quia ipse Deus omnem intellectum
creatum sua magnitudine excedit. Ergo videtur quod Dei aequalitatem non
appetiit.
|
|