Salimbene de Adam: Cronica

Pag 512


Ego etiam habui in Ordine fratrum Minorum germanum consanguineum
fratrem Iacobinum de Cassio ex civitate Parmensi, qui
in Messana civitate habitabat et michi hec eadem que diximus
referebat.
Quod imperator Fridericus fuit Epycurus.
Porro alias superstitiones et curiositates et maledictiones et
incredulitates et perversitates et abusiones habuit similiter Fridericus,
de quibus aliquas in alia cronica posui: ut de homine
quem vivum includebat in vegete, donec ibi moreretur, volens
per hoc demonstrare quod anima totaliter deperiret, quasi diceret
illud Ys. XXII: Ecce gaudium et leticia occidere vitulos et
iugulare arietes, comedere carnes et bibere vinum. Comedamus
et bibamus, cras enim moriemur. Erat enim Epycurus, et ideo
quicquid poterat invenire in divina Scriptura, per se et per sapientes
suos, quod faceret ad ostendendum quod non esset alia vita
post mortem, totum inveniebat, ut illud Ps.: Destrues illos et non
edificabis eos. Et illud: Sepulchra eorum domus illorum in eternum.
Et item: Remitte michi, ut refrigerer, priusquam abeam,
et amplius non ero. Item Eccli. ***: Nos vita vivimus tantum, post
mortem autem non erit tale nomen nostrum. Item Ps.: Anima
eorum in ipsis defecit. Ad eamdem materiam pertinet quod
dicit Sapiens, Eccle. III: Unus est interitus hominis et iumentorum,
et equa utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa
moriuntur. Similiter spirant omnia, et nichil habet homo iumento
amplius. Cuncta subiacent vanitati et omnia pergunt ad unum
locum. De terra facta sunt et in terram pariter revertentur. Quis
novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si spiritus iumentorum
descendat deorsum? Et deprehendi nichil esse melius
quam letari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis
enim eum adducet ut post se futura cognoscat?

Torna all'inizio