Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 82

Liber II


ad alios quam plurimos epistolae reperiuntur. In omni autem causa constitutio invenitur, quum consideramus id de quo quaeritur an sit, quid sit, quale sit. hic ex tribus temporibus considerari potest, praesenti, praeterito, futuro, ut an sit factum an fiat an futurum sit et eodem modo in caeteris, cum quaerimus an sit, coniectura est; quum quaerimus quid sit, definitio; cum quaerimus quale sit, qualitas appellatur. Quoniam autem, quum factum defendimus aut legibus aut rationibus defendimus, qualitas legalem sive legitimum et iuridicialem statum efficit. Possunt igitur esse quatuor omnino status sive constitutiones: coniecturalis, qua quaeritur an sit; definitiva, qua dubitatur quid sit; legalis sive legitima, qua factum legibus scriptisve defenditur; iuridicialis, qua factum rationibus comprobatur. Atque haec sunt constitutionum genera. Nunc quo singulae modo ad iudicialem causam, quam primam explicandam proposuimus, accommodari debeant, summatim dicemus, a coniecturali potissimum incipientes.
De coniecturali constitutione,
Cap. III.
Coniecturalis constitutio est, in qua utrum aliquid factum sit, quia non constat, signis et coniecturis investigatur. Ea quum in causam inciderit, is

Torna all'inizio