Boncompagnus de Signa: Palma

Pag 114


proverbia Salomonis id est obscure sententie(!). Omne tamen proverbium
generalis sententia est et obscura. Unde non debent alicuius
narrationes principium in epistolis, privilegiis, testamentis et confirmationibus
proverbium appellare, cum omnia in stilo epistolari debeant ita esse
lucida et aperta, quod in prima vel secunda prolatione audientes intelligere
possint. Possunt autem huius modi principia quandoque generales
sententie vel exordia merito nuncupari. Verumtamen possunt dictatores
quandoque proverbia in suis epistolis ponere, dummodo sciant, quid recipientes
intelligere possint. Nam si alicui amico meo vellem super
quibusdam factis et specialibus negotiis obtusius loqui, proverbialiter
hoc modo dicere possem: Serpentem in sinu calefeci et minus provide
dimisi pullos sub custodia vulpis. Hoc enim proverbium est, et nemo
istud plenarie intelligeret, nisi sciret de materia facti.
Quid sit benevolentie captatio.
Benevolentie captatio est quedam laus, qua recipientis animus lectatur
et benivolus redditur mittenti.
Ubi possit benevolentia captari.
Benevolentia nempe in omnibus epistole partibus captari potest.
Captatur enim benevolentia quandoque per unam solam dictionem, quandoque
per duas, quandoque per plures, quandoque per unam distinctionem,
quandoque per plures, quandoque per unam clausulam, quandoque per plures,
quandoque per totum tractatum. Captatur per unam dictionem hoc modo:
deberes eum appellare nobilem virum, unde sufficeret, si diceres nobilem
virum. Si autem dicas nobilissimum, captas benivolentiam in positione
superlativi. Nam superlativum dignius est positivo. Set habenda est
discretio in positione superlativorum, quia superlativa superhabundantem
excellentiam notant, et non superhabundantiam. Quia quod superhabundat,
superfluum est. Quia quod super habundantiam dicitur, uni soli convenit

Torna all'inizio