Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 46


Ad tertium dicendum, quod differt in potentiis activis et passivis: quia in potentiis
activis, quod potest in plus, etiam in minus potest; ut qui potest ferre centum
libras, potest etiam ferre decem; in potentiis autem passivis est e converso: qui
enim potest pati a parvo, potest etiam pati a maiori, ut si aliquis potest vinci ab
uno, potest etiam vinci a duobus; sed non convertitur: et talis potentia est
potentia peccandi; qui enim peccat, a peccati sui concupiscentia vincitur.
Ad quartum dicendum, quod rectitudo originalis iustitiae intantum repugnabat
culpae mortali ut simul cum ea esse non posset; tamen culpa mortalis quae ei
opposita erat, ipsam privare poterat. Venialis autem culpa nec privare iustitiam
originalem poterat, cuius principium erat in ordine superioris partis in Deum,
a quo veniale peccatum non separat, nec simul poterat cum ea esse propter
ordinem inferiorum sub superiori.
Ad quintum dicendum, quod Adam etsi peccare non posset venialiter, tamen
poterat de hoc certus non esse: quod enim habitus nobilissimi nos non lateant,
intelligitur de habitibus cognitivae partis, de quorum perfectione certitudo est;
non autem de habitibus affectivae, qui latent, ut in caritate patet. Et praeterea
si scivisset in universali, poterat in particulari non considerare. Vel melius
dicendum, quod veniale dicitur tripliciter: scilicet veniale ex genere, ut verbum
otiosum; veniale ex causa, ut quod ex infirmitate vel ignorantia geritur, quod
excusabilitatem quamdam habet; et est veniale ex eventu, sicut culpam praecedentem
mortalem confessio sequens venialem facit, ut Ambrosius dicit,
quia relinquitur reatus temporalis poenae. Cum ergo
Augustinus dicit, quod credidit peccatum esse veniale, intelligitur veniale ex
causa, quod quandoque etiam mortale est simpliciter.
Ad sextum dicendum, quod sicut in parte intellectiva speculativa, suprema pars
est quae principiis per se notis inhaeret; ita in ratione practica suprema pars
est quae fini adhaeret, quia finis in operabilibus est sicut principium primum
indemonstrabile in speculativis, ut in 6 et 7 Ethic. Philosophus dicit: et haec
pars non potest deordinata esse nisi per peccatum mortale, quod finem contrarium
ponit. Ab ordine autem huius partis totus ordo originalis iustitiae dependebat;
et ideo nisi prius mortaliter peccasset, nulla inordinatio in eo esse
potuisset.

Torna all'inizio