(3) vel sic: 'Si homo est dignissima creaturarum nullum genus rerum humane preponitur speciei'.
45. (1) AB EVENTU.
(2) Eventus hic dicitur illud propter quod res est finaliter ut: 'Victoria causa belli'. (3) Unde Lucanus:
'Tantone
Novorum proventu scelerum queritur uter imperet urbi'.
(4) Item: 'Si rectum ieiunium vitam prestat, debet homo libentissime ieiunare, munus eterne glorie habiturus'.
46. (1) DE CONSEQUENTIBUS NEGOTIUM.
(2) Consequentia negotium non sunt de integritate rei neque ipsius negotii rebus insunt sed gestum negotium consequuntur et sunt duo, scilicet testimonium et inditium nature. (3) Testimonium est confirmatio negotii mediante scripto vel persona vel consuetudine.
(4) Persona hic accipitur non tantum pro re rationali sed etiam pro irrationali, ut accidit de cane qui, post longum tempus, fidem fecit de domino tunc reverso. (5) Mediante vero persona testium causidici sepe confirmat negotium; similiter mediante persona divina, cum religio intervenit iuramenti.
|
|