Paulus I Papa: Epistolae

Pag 519


Interea, sublimissime regum, nostrae praelatum est notioni, quod Dei nutu novum
regem ex vestris visceribus ad exaltationem sanctae suae ecclesiae omnipotens Dominus
contulit; de cuius nativitate maximo gaudio sumus relevati. Unde obnixe te petimus,
ut a sacratissimo baptismatis lavacro eundem eximium vestrum filium suscipere
mereamur, quatenus duplex spiritus sancti gratia fiat in medio nostrum et gemine
festivitatis nobis oriatur laetitia.
-----------------------------------------------------------
DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO ET NOSTRO SPIRITALI COMPATRI,
PIPPINO REGI FRANCORUM ET PATRICIO ROMANORUM PAULUS PAPA.
Quia excellentia vestra merito bonorum operum superno examine fuerit comprobata,
ipsis iam in manifesto rerum est exhibitarum effectu demonstratum, dum
nimirum, adepta desuper divinae sapientiae participatione, regalis fastigii sceptra caelesti
benedictione constet effectius promeruisse. Unde – cum sibi hanc ab omnipotente
Deo gratiam missam eximietatem vestram non ambigit profecto ei placere,
qui eam contulit – totis intendit nisibus et pro eius, quam suo eruit divino nutu
certaminae, scilicet sanctae universalis ecclesiae et exaltationis vigore decertare non
desistit cordis sui oculis a Deo protegenda eximietas vestra, adhibens illa, quae sibi
pro huiuscemodi laboris fructu a beato apostolorum principe Petro caelorumque regni
clavigero aetherea promissa sunt premia, ubi iam non humana inter homines gloria,
sed inter angelos divina numquam amittenda felicitate gaudetur. Exultaque et laetare,
felicissime rex, quia, te annuente Deo certante, sancta spiritalis mater vestra, universalis
Dei ecclesia, ab emulorum insidiis erepta atque exaltata triunphat fidesque
orthodoxa tuo zelo et fortitudinis brachio inlibata ab ereticorum iaculis consistit. Pro
quo beatus et iustus effectus es in omnibus operibus tuis, fili dulcissime et spiritalis
compater, victoriosissime eximieque rex.
Indicamus siquidem praecelsae christianitati vestrae, quod nuper, dum ad nos
coniunxissent fidelissimi missi vestri, scilicet a Deo amabilis Remedius germanus
vester atque Aucharius gloriosissimus dux, constitit inter eos et Desiderium Longobardorum
regem, ut per totum instantem Aprilem mensem istius tertiae decimae

Torna all'inizio