Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 610


tempore et de loco: quia locus est idem per essentiam quod superficies corporis
locantis; tempus autem non est idem numero cum aliquo accidente in substantia
fundato: et praeterea locus totum complementum suum habet in re; sed temporis
ratio aliquo modo completur ex actione animae numerantis; unde magis
habet rationem extrinseci quam locus; et ideo potius connumeratur primo creatis
quam locus, vel aliud aliquod accidens. Et praecipue hoc factum puto ad
removendum antiquum errorem philosophorum, qui tempus posuerunt aeternum,
praeter Platonem, ut in 8 Physic. dicitur.
Ad tertium dicendum, quod motus caeli incepit secunda die; sed non omnia
simul creata sunt; unde non potest intelligi de tempore quod est numerus motus
primi mobilis; sed oportet quod vel per tempus significetur aevum, ut quidam
dicunt, vel tempus large sumatur pro numero cuiuscumque successionis, ut sic
tempus primo creatum dicatur quod mensurat ipsam creationem rerum, qua
post non esse, in esse res prodierunt.
Ad quartum dicendum, quod firmamentum secundum quosdam est de natura
inferiorum corporum, et sic materia eius intelligitur in materia quatuor elementorum;
et sic solum caelum empyreum erit alterius naturae, et quinta essentia.
Sed si dicamus firmamentum esse quintam essentiam, tunc per caelum intelligitur
empyreum caelum, et caelum chrystallinum, et caelum sidereum; sed quantum
ad naturam informem horum duorum: caelum enim empyreum statim in
sua creatione ultimum complementum habuit.
Ad quintum dicendum, quod verbum proprie loquendo importat rationem formae
exemplaris ad creaturas, eo quod verbum est ars, ut Augustinus dicit; et
ideo in senario dierum, ubi formatio creaturae narratur, convenienter mentio
de verbo fit; ubi autem narratur productio informis materiae, Filius ostenditur
causa ut principium, et non ut verbum. Unde diversimode utrobique totius
Trinitatis causalitas ostenditur. In creatione siquidem informis materiae designatur
Pater nomine Dei qui creavit, Filius nomine principii, Spiritus Sanctus
nomine proprio, cum dicitur «Spiritus Domini». In formatione vero rerum
significatur Pater ut dicens, Filius ut verbum, Spiritus Sanctus ut benignitas,
qua approbatur quod factum erat: eodem namque amore quo Deus voluit ut
creatura fieret, ei placuit ut maneret.

Torna all'inizio