7. Ego autem solempniter indutus, cum cruce pulcherrima,
que me precedebat cum luminaribus et incenso, cantando Credo
in unum Deum intravimus coram illo Kaam in glorioso palacio
residente; et cantu finito, largam dedi recipienti humiliter
benediccionem. Et sic missi fuimus ad imperialem aulam nobis
honorabiliter preparatam, assignatis duobus principibus qui nobis
in omnibus necessitatibus habundantissime ministrabant, in cibis
et potibus et usque ad papirum pro laternis, deputatis servitoribus
et ministris de curia; et sic per annos quasi quatuor
servierunt infinitis semper honoribus, vestes pretiosas pro nobis
et familiis extollendo. Et si bene omnia computarem, ultra
valorem expendit quatuor milium marcarum pro nobis; eramus
persone triginta due.
8. Fuerunt autem disputationes facte contra iudeos et alias
sectas multe et gloriose, sed et multus animarum fructus in illo
imperio factus est. Habent enim fratres Minores in Cambalec
ecclesiam cathedralem inmediate iuxta palacium et solempnem
archiepiscopatum et alias ecclesias plures in civitate et campanas
et omnes vivunt de mensa Imperatoris honorifice valde.
9. Videns autem Imperator ille quod nullo modo volui remanere,
concessit quod cum suis annorum trium expensis et donis
redirem ad Papam, et cito ego vel alius mitteretur Cardinalis
solempnis cum plenitudine potestatis et esset Episcopus, quia
illum gradum summe venerantur omnes orientales, sive sint
christiani sive non, et esset de Ordine Minorum, quia illos solos
|
|