et familiari, qui sane dexter oculus ereptus et sinister ita compressus foret, ut solus omnium doctissimus haberetur divina simul et humana, qui uno intuitu posset perspicere. Quid faciem dicam colore mustellino? Nasum curvatum in modum arcus, tumentes genas, aures non aliter quam molosi canis iacentes, pectus strumosum, genua contenta, pedes inversos, cetera ad unum membra monstro similia. Nonne his, qum incedebat, retrocedere potius quam procedere videbatur? Non dubito vos hec omnia in mente habere, quoniam ante oculos vestros nonnunquam, vocatis in iudicium, versatus fuit. Huic simillimum dico avum huius adversarii. Sic enim oculos, sic ora, sic reliqua membra per omnia perferebat, incessu vero ita similis erat, ut nihil supra dici possit. Nunc considerate qualis anima in tali corpore fuerit, quom veteri proverbio dici soleat: ‘Monstrum in corpore, monstrum in anima’, quem nescio quo vultu adversarius meus presumat tantum laudare, nisi quod ignotum eum vobis esse sperabit. Habetis igitur, quid de hoc iudicetis, deinde autem facite vos attentos, quod pro vestra benignitate mihi prebeatis.
Exemplum insinuationis ad recreandum defessos animos novitate.
Magna res, iudices, ac stupenda his diebus novissimis accidit in urbe Pysana, que olim caput Etrurie fuit, quam prout compertam habeo ita referentibus nonnullis patribus amplissimis in senatu, quoniam vos defessos video. Bos quedam silvestris horrende magnitudinis et atris, vilis, qum medius ageretur dies irrupit, que primo suo horrisono mugitu totam civitatem exterruit, dehinc terribili aspectu tantum obviis metum incussit, ut etiam viri fortissimi, neque eius aspectum sustinere, nec impetum expectare presumerent. Tandem velut iubatus draco per medium forum prerumpens, alios conrnibus perfodient, alios proculcans pedibus, alios dentibus lacerans, demum se circumtulit per varias urbis partes, nonnullosque infirmioris et tenere adhuc etatis pueros ac virgines sevo dente corripuit ac
|
|