Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 60


simpliciter principales, et cardinales esse dicuntur:
quod quomodo sit, in prosequendo de eis singulariter plenius
ostendetur. Si ergo hae quatuor principales, et
cardinales respectu aliarum, primo de his quatuor est dicendum.
Rursus quia prudentia est principalior omnibus
aliis, cum sit directiva omnium aliarum, et iustitia
sit principalior quod fortitudo et temperantia, cum iustitia
sit circa commutationes rerum, et circa distributiones
bonorum, et erga quae principaliter versatur vita nostra:
et quia fortitudo est principaliter quam temperantia, cum
fortitudo magis ordinetur ad bonum gentis, et ad bonum
commune quam ipsa temperantia: ideo hic ordo est tenendus.
Primo dicemus quid est prudentia, et quod decet
reges, et principes esse prudentes. Secundo determinabimus
de ipsa Iustitia, ostendentes quod decet reges,
et principes esse iustos. Deinde determinabimus de
Fortitudine, et Temperantia, declarantes quod contingit
reges et principes esse fortes et temperatos. Consequenter
vero tractabimus de Magnitudine, et Magnificentia,
et aliis virtutibus, manifestantes, quomodo decet reges
et principes talibus virtutibus esse perfectos.
Quomodo diversimode notificari potest, quid est
prudentia. Cap. VI.

Prudentia autem, de qua primo tractare intendimus,
ad diversa comparari habet, et prout ad diversa comparatur,
aliam et aliam notificationem suscipit. Quantum
enim ad praesens spectat, prudentiam ad quinque conparari
possumus; videlicet, ad virtutes morales, quarum
est directiva: ad virtutes intellectuales, respectu quarum
est praeceptiva: ad materiam, circa quam versatur: ad
scientiam, et ad artem, a quibus distinguitur. Est enim
prudentia virtutum moralium directiva: nam virtutes

Torna all'inizio