nichil est aliud, nisi quod monachum velut importabile pondus quaerit
abicere, et ne apostata videatur, sub fucato se vult colore regiminis
palliare. Videlicet ut possit latere peccatum, praelationis quaeritur argumentum,
ut vitiosa cutis pastoralis officii superducitur, ut perversae mentis
plaga cum virosi puris foetoribus occultetur. Quibus nimirum apte
congruit illud evangelicum: Ve vobis , inquit, quia similes estis sepulchris
dealbatis, quae foris quidem apparent hominibus speciosa, intus autem
plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia .
Precipitur monacho, ut moriatur mundo, sed qua ratione hoc abbas
adimplet, qui tot curarum tumultibus premitur, tot negotiorum saecularium
perplexionibus innodatur? Qui diem loquendo et diversa tractando
continuat, noctem consiliando dimidiat? Qui cum aliis complere non
curat, atque ad explendum primae sinaxis officium solis ortum semper
anticipat? Et cum conventus fratrum silentium communiter solvit, ille
inter eos nunquam salivam virginem portat? Nec ad proferendum iam
caelestem sermonem idonee suppetit lingua, quae prius est tam prolixis
terrenae locutionis ambagibus dissoluta.
Porro cum monachus iubeatur in hoc mundo nichil appetere, nil prorsus
ambire, quid de monacho ille abbas habet, quem videmus velut Ethneis
eructuantem flammis, avariciae facibus inardescere, praediorum confinia
dilatare, pecunias hinc inde cum tanta aviditate colligere, ad aliena conquirenda
totis desideriis anhelare? Cui quicquid est, nichil est, nisi et hoc
studuerit invenire, quod deest. Cui monasterium fit hospicium, equinum
vero dorsum cottidianum est habitaculum. Cyrotegae, calcaria, scutica,
pidrisigulae et si qua alia equitandi sunt utensilia, nunquam ocioso situ
neglecta marcescunt, cum sacerdotalia ornamenta, quibus sacris altaribus
deservitur, sepe a tineis comesta reperiantur. Quae enim fora, quae tribunalia
inveniri possunt abbatibus vacua? Quae curiae, quae cubilia principum
ferratis abbatum virgis non aspiciuntur effossa? Aulicum limen iugiter
abbatum vestigiis teritur, et eorum querelae vel iurgia importune
regum auribus ingeruntur. Non eos effugiunt castra bellantium, sed sub
|
|