Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 74


II 56

Magister Berardus, domini pape notarius, se stare non reputat, nisi vestro favore subsistat. Consuevit
enim animus per incerta vagari, nisi, quo tendit intentio, sollicitudo perducat. Sane, sicut intelligo,
per diversorum casuum circumferentias circumfertur, et donec per lineas gratie ad centrum benevolentie
vestre perveniat, non quiescit utcumque a se ipso alienum se reputans, nisi eum vestra
providentia domesticum reddat sibi. Porro dum attendo signa devotionis in ipso, dum labia circumcisa
considero in hiis, que honorem vestrum respiciunt, quantum licet et decet, imperiali excellentie
supplico, quatenus sic clementie dexteram porrigatis eidem, ut in benignitatis vestre plenitudine
assequatur totius sufficientie complementum. Illud autem a memoria vestra non excidat, quod regni
filiis mansuetis debetis ubera, Germanis rigidis vero virgam.

II 57

Cum interdum mutuis se affectibus intueantur amici et represententur nonnunquam in spiritu,
quos locorum distantia reddit absentes, nolo, quod occasione videndi me personam tuam exponas
periculis, cum nihil mihi putem adesse, unde tibi aliquid possit abesse. Verumtamen discurrat inter
nos frequens epistola, ut vicaria pagina suppleat defectum absentie corporalis.

II 58

Noveritis nos per Dei gratiam grata corporis sospitate vigere de vestra gavisos. Ad hec latere vos
nolumus nos nuper ensem talem de Theotonia recepisse, quod eius respectu quasi nullum, quem
misimus, reputamus. Cetera referenda committimus relationi per presentium portitorem.

II 59

Torna all'inizio