Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 71


Si litteras vestre dilectionis non receperimus cum amore, benigne ac etiam gratiose, illarum significatum
denegaremus effectui mancipare. Vestra ergo de iure petitio debet a nobis in cunctis vestris
necessitatibus exaudiri, quoniam vestra negotia tenemur tamquam propria nostris humeris apportare.
Hinc itaque dilectioni vestre presenti serie duximus respondendum, quod usque ad octo dies
cum ducentis militibus et totidem peditibus ad vestrum auxilium accedemus permittente domino
Iesu Christo.

II 48

Si cursum vite tue dirigis ad virtutes et bonorum virorum retines honestatem, si proborum vestigia
segueris, improborum consortium fugiendo, si tuos actus nulla fedat infamia pravitatis, beneficia
tibi pro viribus acquiremus, quibus vivere poteris condecenter et librorum utilium copiam vendicare,
quorum sententiis ad maiora pervenies, si longo tempore in illis studueris et perlecta tue mentis
servaveris in thesauris. Studeas igitur vehementer, quia tibi non deficiet nostrarum largitas
expensarum.

II 49

Dilecto dilectus affectum sui nominis et effectum.
Ingressus Cesaris curiam curialem illum quesivi, quem diligit anima mea; quesivi et non inveni
coactus, ubi erat, ignorare precognitum, et ubi apparebat, non videre previsum. Certe mirabar, quis
angulus singularis absconderat, quem scripta per singula publicarant; mirabar novo manifesti velamine
latuisse patentem. Super hiis autem nuper missa epistola remedium attulit, cuius ministerio
absentem Rome recepi, quem presentem avara Fogia denegavit. Sane dum maiestatem sententiarum,
dum ornatum verborum in eiusdem epistole tenore considero, scriptis scribentis merita comparans
et dictis facta conformans, malo te tantum credere quam invenisse minorem, presertim cum
quodam legis private suffragio, licet non sine iuris publici iniuria, tui possessionem animo teneam
corpore non adeptam.

Torna all'inizio