VII 104
Placens Deo eremitarum ordinis sancti Augustini religio, in qua divine gloria maiestatis frequentia
devote laudis attolitur et virtutum Domino pie vite studio iugiter deservitur, nostrum excitat et
inducit affectum, ut personas et loca ipsius ordinis favore benivolo prosequentes desiderantius exoptemus
ea merito et numero adaugeri. Cum itaque religiosi viri .. prior et fratres eiusdem ordinis
cupiant, sicut asserunt, ordinem ipsum in Cantebrigia vestre diocesis divina opitulante clementia
propagare, paternitatem vestram requirimus et rogamus attente, quatenus eis ad hoc, divini amoris
intuitu et precum contemplatione nostrarum, benigni favoris et favorabilis benignitatis exhibentes
affectum ipsis ad inveniendum et impetrandum idoneum et accommodum locum, ubi sine iuris
alterius lesione sibi oratorium construant et suas stabiliant mansiones, opportunum consilium et
efficax auxilium impendatis, habendo eos in hoc et in suis opportunitatibus propensius commendatos,
ita, quod exinde apud Deum vestrorum augeatur cumulus meritorum et nos vobis proinde
teneamur ad gratiarum uberes actiones.
VII 105
Prudentiam vestram affectuose rogamus, quatenus .., clericum nostrum, in possessionem ecclesie ..
iuxta statum pristinum reducentes de fructibus inde subtractis taliter sibi satisfacere procuretis,
quod preces nostras sibi sentiat fructuosas, cum prudentis sit in liberalitatis deducere speciem, quod
alias iuris rigor et iustitie necessitas extorqueret.
VII 106
Peto, karissime, ad vestre notitie gratiam introduci .., qui, licet apud omnes privilegiatus in multis
in se ipso abundare credatur, tamen, si placet, in abundantia vestre benignitatis inveniat, quod meritorum
substantivo debetur et quod de intercessoris adiectivo speratur.
VII 107
Opportunitas .., latoris presentium, suggessit, ut scriberem, sed importunitas, ut pauca dictarem.
Astitit enim et obstitit. Ut se mihi tamquam transiens obtulit simul et abstulit nimirum, baculo iam
|
|